Latin
1253.1 to 1253.4
Ficino, Opera omnia 1253.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
COLLECTANEO rum Marsilii Ficini Florentini in Philebum, T enti Lib. II. De uno rerum Principio, &quomodo post ipsum omnia ex infinito quodam, ac termino componuntur, atque de primis rerum generibus. Cap. Mnia quę nunc in uniuerso sunt, postquam in prima libri parte, quod tractandum erat proposuit Plato, &in secunda tradidit modum quendam &ingressum tra ctandi. In tertia qua cautione disserendum sit, docuit. In quarta tractare coepit de bono. Et quoniam collaturus erat ad ipsam uoluptatem &sapientiam, ut inspice retur, nunquid istorum alterum ipsum sit bonum. quid bonum sit explicauit, &ad ipsum utraque conferens, neutrum esse ipsum bonum ostendit. Haec hactenus: deinceps inuestigandum restat, utrum istorum magis ad bonum conferat? Quod in ueniri non potest, nisi &definiatur, &diuidatur in partes utrumque. Definitio autem genus requirit primò, postmodum differentiam. Ideo quinta hac in parte genera utriusque perquirit. &infiniti quoddam genus, nec non termini genus inducit. Ad finitum uoluptatem. Ad terminum mentem &sapientiam refert. Ideoque eo praestare uult mentem &sapientiam uoluprati, quo praestat terminus infinito. Vbi ante omnia intelligendum est, quod duplex esse dicitur infinitum. Vnum quod excludit terminum, alterum quod termino caret. Infinitum enim est, quod non habet terminum. Quod autem aliquid non habeat terminum duobus modis contingere potest. Aut quia tam simplex natura est, &supereminens, &absolutum, ut neque interiorem partium habeat terminum, scilicet primam partem mediam atque ultimam, cum impartibile sit, neque supra se quicquam habeat, cuius limitibus circumscribatur, neque in aliquo iaceat, cuius coarctetur capacitate. Aut quia in forme uagumque &errans ex se est &termini indigum &suapte natura praestare sibi optatum terminum impotens Infinitum utrumque dicitur Sed primum infinitum excludens terminum. Secundum infinitum termino carens. Primum infinitum cum ipsum nec terminum habeat supra, nec in tra. nec infra, sitque super omnia, &extra omnia, omnium est terminus. Omnia limitans, omnia formans, omnia sistens, omnia circumscribens. Idem igitur est infinitum excludens terminum, &terminus omnium sine termino, neque terminus terminatur. Nam ab alio terminaretur, illuque ab alio atque ita in infinitum procederetur. Primus ergo terminus terminum excludit. Est igitur infinitum. Infinitum igitur excludens terminum, &terminus omnium inuicem conuertuntur.