Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 1257
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII Mnia quae nunc in uniuerso sunt. Dicit igitur Socrates: Omnia quę sunt in uniuerso ordine Orerum ab uno totius ordinis principe descendentium, in duo elementa partiamur, scilicet in terminum, &infinitam materiam, uidelicet illam communem, &communem formam, &conditiones, quae illas sequuntur. Dicit nunc, ut ostendat terminum, scilicet formam non ex materię uisceribus, uigore materiae, natam, sed à Deo exhibitam, quasi dicat, non semper forma fuit, non ęqua materiae ipsius pedissequa. Imò uerò, antequam materia in Deum conuerteretur, &diuinus in eam uultus, ut in speculum reluceret, erat informis, erat choos, congeries indigesta, ut ait Orpheus, ina nis uacuaque potentia, tenebrae super abyssi, id est infinitatis, faciem, ut Mercurius inquit: Nunc autem, id est, postquam in materiam aspexit Deus, &Dei spiritus, ut idem ait Mercurius, super fluxam mundi materiam est delacus, terminus, ornatusque omnis eluxit, ut dicitur in Timaeo. Neque uerò infinitum hoc in tempore, sed origine processit terminum. Quod &Aurelius Augustinus dum exponit Moy sem confitetur, &Origenes antea non negauit. His insuper duobus adiungit tertium, quod scilicet ex uirisque compositum, ex duobus enim inuicem, bene mixtis tertia quaedam natura resultat. Dixit accipiamus aliquos ex superioribus sermones. Nam &suprà quoque dixerat, Deum in omnibus rebus unum &multitudinem. finitum &infinitum immiscuisse, quod loco suo exposuimus. Et dixit ea Priscis Theo logis ac nobis. Deum ipsum per Prometheum. id est, prouidentiam suam, &lumen ostendisse. Ostendisse id est nobis declarauisse, Quinetiam per ostensionis modum creasse. Est enim creatio, effectio, genera tio: Creario quidem ad Deum atrinet, qui &sine idea, &ex nulla praecedente materia operatur. Ipse enim ea producit. Effectio ad mentem, quae per ideam ex materia quadam stabiliter efficit. Generatio ad animam, quae per semina &rationes, ex materia corporali, cum motu agit ac tempore. Ostendit ergo Deus, id est, nulla praecedente materia, infinitum iecit omnium fundamentum, &nulla prae existente idea terminum applicuit infinito. Dicit eorum, quae sunt, alterum infinitum, alterum terminum: Non quia ubi infinitum quidem appareat, illic seorsum terminus.