Latin
1257.4 to 1257.6
Ficino, Opera omnia 1257.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc uerò diuersitatem indiuiduorum in specie eadem. in corporibus materia quanta facit, in animis rationis distinctio, quę in animorum idea est Vbi distinctionem idea quaeque in se suscipit aliquam ex infini ratis participatione, quam diximus. Collige infinitum, in mente iurationum multitudine duntaxat ostendi. In anima rationum, &momentorum. In corporibus rationum, momentorum atque pun ctorum. Crescit ergo in corporibus infinitas. quis materia illa communis, ut subest corporalium rerum formis, prius accipit quantitatem. Est quaedam conditio termini, ab ipso uno omnibus insita, qua singula in se unum sunt, &unum cuncta. Est &à mente quaedam superioris unius uigore descendens, qua unus &stabilis omnium specierum, rationum &formarum ordo: certa &continua serie, in unum denique primum reflectitur. Est &ab anima mentis &unius uigore, quaedam materię conditio data, ipsa uidelicet forma, quantitas: &qualitas: Quantitatis insuper dimensioni bus certa, &mensurata mutuaque proportio. Qualitatis gradibus numeri alicuius species, &qualitatum mutua inter se moderatio. Quibus datis uagus cessat motus, simul omnia uinciuntur, &alijs alijsque quantitatum proportionibus. &qualitatum moderationibus, alię quoque corporum substantiae naturaeque consurgunt. Vnde singula, ut Platonicus inquit Philon, ex termini ipsius conditione in pondere mensura. ac numero sint constituta. Pondus certam dicit rei substantiam, atque naturam: Mensura quantitatis proportionem determinatam, numeros finitos, &consonantes qua litatis gradus, significat, Iterum quomodo sub Deo infinitum, atque terminus inde dependens, &quomodo duo haec inuicem misceantur.