Latin
1259.1 to 1259.3
Ficino, Opera omnia 1259.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Et ab infinito incipit, ubi multitudinem in se utpote notiorem prius reperit, deinde in unum redi git. Haec ergo tractanda sunt, hic etiam tractandi modus. Sequuntur diuulsae quaedam annotationum reliquiae ex ijsdem Marsilij lectionibus collectae. Commentaria uerò Marsilij ordine disposita breuiter sunt in ipso Philaebi textu De intelligentia &uoluptate eorumque mixtura. Orphyrius inquit. foelicitatem posse dici simplex bonum. Quoniam uoluptas intelligen tiae uix ab ipsa distinguitur. Cum enim intelligentia est in summo gradu penitus expedi to, ipsa sua expedita summitas est uoluptas intima. Vt etiam Plotinus inquit. Tunc uerò maximè est simplex atque unum. Gaudet uerò seipsa tanquam superiori lumine iam formata. Atque sicut summitas luminis in speculo concauo iam est calor, ita summitas essendi iam est uita, &uiuendi sensus, sentiendi imaginatio. Imaginandi ratio, rationis intelligentia, intellgentiae gaudium. Gaudij bonum. Iam uerò ad supremum gradum eutes, non diuisionem peruenimus, sed unionem. Arque sicut elementa eodem naturae nixu perunt conueniens &fruuntur, ita mens pura eodem sui actu uergit in obiectum tanquam uerum &fruitur obsecto tanquam bono. Profecto in cognitione sua, quaedam est uoluptas, quatenus cognitio, naturae appetentis est particeps. Nam in ipsa cognoscendi potentia inquisitio est &inuenrio. In potentia similiter appetendi est appetitio atque consequutio. Inquisitio quidem appetitioni similis est. Inuentio uerò consequutioni similis. Sicut igitur consequutio sic &merito uoluptaria. Neque tamen est idem penitus uirtus appetens atque cognoscens, apud nos praesertim, nam multa cognoscimus, quae uolumus, &quae cognouisse nollemus atque uicissim. Item certissimè cognognoscimus, quae minime uolumus, &uicissim affectamus ualde, quae non ualdè cognoscimus. Quod neque intelligentia, neque uoluptas est finis, minimè uerò uoluptas TEque intelligentia, neque uoluptas est ipsum bonum. Possumus enim neque hanc. neque illam appetere, &alterutrum interdum quoquomodo respuere, uel negligere. Bonum uerò, qua ratione bonum neque possumus non appetere. neque respuere, neque negligere licet. Voluptas non est finis ipsumue bonum, semper enim comitatur, uel adeptionem boni, uel motum ad bonum. Iam uerò sicut appetimus bonum tanquam aliud, ita gaudemus bono tanquam alio. Neque uerò, uel appetimus appetitum. uel gaudemus gaudio. Atque sicut dolor, aliud est quam malum.