Latin
1259.4 to 1259.6
Ficino, Opera omnia 1259.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Dolemus enim ma lo. Nec omne malum dolor, ita uoluptas aliud quam bonum atque uicissim. Intelligentia etiam aliud quam bonum spectat enim bonum, atque uias ad ipsum bonum. Neque seipsa contenta est. Profectò uoluptas est affectio quaedam diffusioque gaudentis. Ipsum uerò bonum, non potest esse uelut alicuius passio uel affectio, sed est in seipso, potius idipsum quod existit. Aliorum uerò effector &perfector est finis. Praeterea bonum omnibus oppositis inter se qualitatibus est commune. Neutra igitur oppositarum est ipsum bonum. igitur ipsum bonum. sicut non est dolor, ita nec est uoluptas, Item si bonum participant omnia, non tamen omnia uoluptatem, merito non est uoluptas ipsum bonum. Et si ipsum bonum est uoluptarium, id esi suauè atque delectans, tamen non est ipsa uoluptas, &fortè segrega rum à uoluptate formali. Quod enim delectationem affert, sic ab ea forsam est absolurum, sicut quod mo rum infert à motu. Si bonum à uoluptario compleretur, certè quibuscumque per bonum adest utile atque confe rens, ita etiam uolupratum. At uerò multa bonorum non simul cum uoluptate proueniunt. Si proprium boni est seruare, Salus utique satis est ad boni praesentiam. Seruatus autem etiam quod nulla uoluptate perfun ditur. Si uoluptarium complet bonum, cur non &molestum complet malum? Passim uerò malum est etiam sine dolore. Si omnis actio est ad finem, multo magis Passio: Voluptas autem est passio quaedam ab ip so delectante procedens, si uerò est ad finem, non est finis. Artes sanè uoluptate utuntur ad utilitatem con sequendam, sicut medicina atque disciplina ubi utilitas finis est uoluptatis. Iam uerò naturam ars imitatur. Quasi natura ad finem instituerit uoluptatem. Si uoluptatis intentio est, attingere atque condire actionem propriè, quae tendit ad bonum, ut finem, constat uoluptatem esse in eorum genere, quę sunt ad finem.