Latin
1259.7 to 1259.8
Ficino, Opera omnia 1259.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec siue in sensu, siue in ratione, ita familiariter comitatur perceptionem boni, &quodammo do spem boni, ut confandat saepe iudicium, appareatque ipsa uoluptas esse ipsum bonum. Cum tamen ita distinguatur à bono omnino pręsente, uel sperato quasi pręsente, sicut appetito distinguitur ab absente. Quomodo essentia componatur ex uno, multitudine, termino, infinito. Item generibus entis. Lato essentiam componit ex quatuor elementis, scilicet uno multitudine, item ex termino &infinito. Mihi quidem uidetur ad essentiam componendam, prius esse unum termino, &multitudo prius infinitate. Prius est enim unum in se quam terminet aliquid, uel sit terminus alicuius. Item multitudo prius consideratur, ut simpliciter multitudo, quàm ut infinita. Si considerentur, haec respectu creatoris, unum atque terminus praecedunt opposita. Si autem respectu creaturae, fit fore uicissim ut multitudo, &infinitum opposita praecedere uideantur. Si denique simul conspiciantur creatoratque creatura, fortè procedit unum, quidem simul cum multitudine. Terminus autem simul cum infinito ad essentiam componendam, mox in essentia iam quasi composita nasci tur motus, &alteritas propter multitudinem atque infinitum. Status autem identitasque propten unum atque terminum. Profluit autem ab essentia, ut modo suprà dixi, composita motus, quasi anti QQ. 4 ante statum Agit enim statum nata, fitque in ipsa ab alio processus in aliud, quamuis subitus.