Latin
Cap. XIII
Ficino, Opera omnia 1262
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIII Quomodo bonum in mixto. Almam igitur, &a] Summum homini bonum est unum quiddam occultum atque diuinum, quod desuper in Dipsa sapientiae, uoluptatisque certa mixtione suscipitur. Huic autem diuino similior est sapientia quam uoluptas, ergo melior. Suscipitur autem illud in ipsa unitate, quę est caput animae, intellectu &uoluntate superius. diciturque illud bonum capi à mixto. Quoniam unitas est uerius quam radix. Nec ip sa bono fruitur, nisi uel prius, uel interim satis utrique fiat. Per uisionem quidem intellectui, per lętitiam uerò uoluntatis. Quod uerò bonum, quasi per modum, gustus tactusque efficitur, atque est ineffabile. Cap. XIIII. Oe infinito &termino, &misto, &horum causa. Mnia quae nunc, &c.] J Sub ipso uno rerum principio statim, duo sunt amplissima rerum om nium elementa, scilicet infinitudo atque terminus. Deus ex his duobus tertium quiddam, id est, uniuersum ens commiscet. Vtrumque uerò geno est amplissimum, multas species in se comprehendens, Ipsemet Deus ut communicabilis est, causa mixtionis existit, ut autem supereminens causa discretionis ap parer. Item per terminum unit, per infinitatem uerò discernit Ipsa quinetiam, alteritas in mundo intelli Cap. XV. gibili causa discretionis existit. Quae sunt in genere infiniti. Ttende igitur, &c. Qualitati materiali suaptè natura, non repugnat remitti intendiue per gradus absque fine. Similiter, neque id repugnat motui actionique ipsius. Similiter dimensioni non repugnat minui, uel augeri absque fine. Certus autem modus, his ab autore specierum desuper ad hibetur. Vbi enim destinat humanam speciem, uel equinam, simul certum qualitatis, &quantitatis motionisque modum, terminumue decernit. Infinita igitur per se desuper finiuntur Cap. XVI Conditiones generis infiniti. PEnedicis, &c)] Progressio hinc inde per quoslibet gradus indifferens, est proprium infinitae na Sturę, haec autem fir aliter alibi In materia quidem per formas, in dimensione uerò per majus, &minus, in numero per plus &paucius, in qualitate &actione, per remissionem &intensionem, in mo tu per uelocius atque tardius. In tempore per longius atque breuius. Praeterea in rebus incorporeis est aliquid suo quodam pacto infinitae naturae persimile. Sed intellectus author specierum in uirtute ipsius unius, atque per animam, ut instrumentum, speciebus omnibus addit terminos. tum unicuique tum inuicem impones insuper aequalitatem, proportionemque numeratam ad terminum pertinentem. XVII. Mixta ex infinito &termino. Cap Ge dum, &c. uae Mixta ex infinito, &termino sunt formae rerum recta ratione compositę. Vbi quae per se quodammodo infinita sunt, uel etiam inuicem opposita, certum suscipiunt modum se infiniti &oppositi, modum terminumque accipiunt, ab illa idea, quae est causa mixtionis, ac ter