Latin
Cap. XVIII
Ficino, Opera omnia 1262-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVIII. Mixtum fit ab alio. minos amat, id est ab ipsamente, Aeterum quid, &cqMixtum ex infinito, &termino inuicem oppositis, neque per se coeuntib. factum est ab alio, non enim efficitur à seipso. Alioquin qua ratione faceret, iam esset, qua ue rò ratione fieret nondum existeret. Causa uerò à qua fit si dominatur operi, non est pars operis aliqua. Partes enim non ipsae qui sunt, sed ipsi causae seruiunt. Vera causa supereminet, atque effici ens est, &exemplar, &quodammodo finis. Cap. XIX De uita mixta, de uoluptate, &intellectu, de causa terminante, Gedum deinceps, &c.] Vita quae ex uoluptate, &sapientia constat, species, quaedam est in genere mixtorum, uoluptas in genere infinitorum. Est enim quasi motus quidam, ad magis minusue inAdifferens. Atque mulciplicabilis. Infinitudo haec uoluptatem non efficit bonam, alio quin dolorem quoque faceret bonum. Mens scilicet intellectus aliquando Deus dicitur, aliquando dea: deus quidem si ad inferius, dea uerò si ad superius referatur. Est autem intellectus, &sapientia in genere terminorum. In tellectus mundi, rex alter quidem est in anima mundi, alter uerò mundo superior. Mentem esse in ge nere termini confirmatur, quia dum in se conuertitur profectò terminat, ordinatque seipsam. Item spen modumque &ordinem sequentibus adhibet, tum mens mundana, mundanis, tum humana humanis, praesertim affectibus per se infinitis. Affectus enim cum inferatur aliunde ducendi munus nullum habet. Mentis uerò iudicium habet imperium. Hinc illud Platonicum atque Orphicum, iudicium louis rex est uniuersi. Quoniam uerd intellectus manifestus est rerum definitor, ipsum uerò bonum definitor, occultus atque superior. Ideo intellectus nominatur à Platone Propheta, quasi superioris interpres.