Latin
Cap. XXV
Ficino, Opera omnia 1263-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXV Rimum igitur, &c.] Si naturalis harmonia nec soluitur, nec restituitur. non fit dolor in sensu, uel uoluptas. Item merus contemplationis status, absque motu lętitiae, uel molestię esse potest. Sra tus eiusmodi fortè maximè diuinus est, siquidem talis habitus sit Deorum. Denique sicut est inania sola per expectationem futurorum dolor atque uoluptas, ita per memoriam praeteritorum. De motu, &sensu, &paßione Cap. XXVI. Rimum quid, &c]Leuissimae corporis passiones, latent animum, grauiores innotescunt. Sensus est perceptio corporeae passionis in anima. Motus igitur factus in corpore, per quem sensus excitatur corpori simul &animae quodammodo, uidetur esse communis. Quamuis hic morus aliter sit in corpore, quàm in anima. In illo quidem passio, in hac uerò iudicium atque actio. De memoria &reminiscentia. Cap. XXVII. GEnsus praeterea, &c. ]Meminisse est simpliciter conseruare uestigium, uel imaginem quandam motio nis, quę sentiendo facta fuit in sensu. Meminisse propriè non includit in se praesentem horum animaduersionem. Reminiscentia uerò animaduersionem praesentem habet, &fit in anima sine corporis passione. Est autem duplex, una quidem in parte sensuali, quando recolimus praeteritas sensuum passiones. Altera in parte rationali, quando post obliuionem quandam resumit, quae senserat, uel quae didicerat. Agere uerò potest non solum sine passione corporis, sed etiam sine communione cum corpore. Quomodo uoluptas quaedam animi propria. Cap. XXVIII. Vita considerare, &c.] Cum primum ex obsecto quodam proportionali, nobis fit restitutio in naturam, uoluptas fit statim hoc praesente, seruatur deinceps hoc in memoria, post haec indiAgentia corporis ad idem, uel simile nos incitante. appetimus illud rursus adesse. Eiusmodi ap peritus non solum per indigentiam corporis, sed etiam per ipsam animae memoriam incitatus ad consequendum, id quod à nobis abest, non est in corpore, sed in anima. Corpus enim agit, uel patitur solummodo per contactum. In hoc autem gradu, nihil ad huc attingitur. Praeterea in corpore, quidem nunc indigentia est appetitus interim ad repletionem mouet huic oppositam, quasi sit alibi, quam in corpore. In corpore quidem passio est, excitans appetitum. Appetitus autem in animo est, non tam passio, quam motio quaedam similis actioni. Non autem hic de naturali, uel quolibet appetitu loquimur, sed sensuali.