Latin
Cap. XXIX
Ficino, Opera omnia 1263-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXIX. Voluptas corporis impura est. COc praeterea, &c]Vita uoluptuosa seruilis est, seruit enim indigentiae corporali, est &auria, Cmixtas enim uoluptates cum doloribus habet, ut quando quis Propter famem dolet, sed interim propter spem mensae statim futurae laetatur. Voluptas corporis falsa est. Cap. XXX. Ac talium, &cJ Sicut opinio, spes, formido, sic &uoluptas partim quidem uera, partim uero falsa esse potest. Opinio rursus quando circa iudicium boni maliue fallitur, uoluptatem, &mole stiam reddit uanam. Voluptas corporis est Cap. XXXI Istinguamus igitur, &c. Opinio alia quidem uera est, alia uerò falsa quamuis uerum sit, tunc ho minem opinari, etiamsi opinione fallitur. Simlliter uoluptas quaedam potest esse falsa, quamuis interea uerum sit, sic affectum hominem delectari. Item sicut ex opinione praua sequitur uoluptas praua, sic ex illa opinione uoluptas falsa. Voluptas Votuptas corporis falsa est. Item de imaginatione. cap. XXXII. lhilne ô amice, &cI Hic quidem somniat se dulce bibere: Hic uerò uigilans dulce bibit utro bique uoluptas est, sed in uigilante, sic uera uoluptas sicut uerum uinum: In somniante sic falsa, sicut falsum.