Latin
Cap. XXXIII
Ficino, Opera omnia 1264-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXIII. QImodò rectè, &c.] Opinio &imaginatio non solum ad praesentia, sed eriam ad futura, &praeterita per tinet: Voluptates autem, &molestiae, de praeteritis futurisue susceptae ipsius animae propriae sunt Bonus uir tanquam Deo similis ueras habet imaginationes atque uoluptates. Maluuerò contra XXXIIII Cap. Ge ad hoc, &cBonus uira Platone censetur, qui in se quidem temperatus, ad Deum autem pius est, ad homines uerd iustus. Animus eiusmodi propter similitudinem. Deo purae caeteris est amiAcus: Malis autem propter dissimilitudinem inimicus. Itaque cum Deus exmoueat intrinsecus &ubique prouideat, nimirum opiniones, &imaginationes, spesque bonorum uirorum uerè frequenter eua dunt:malorum uerò falsae. Vtrique gaudia quędam excogitant, optant, sperant. Haec bonis tanquam diuinis, ac ueridicis, uera frequenter euadunt, malis uero falsa. Malis enim tanquam sibimet mendaces, sicut frequenter quae nec sunt, nec fuerunt, nec erunt, fingunt optant, ita falsa saepius oblectamenta con fingunt. Denique si prauis, tanquam Deo discordibus, succedere spes non debent, saepe tamen in externis succedere uidentur, saltem sequitur, ut intrinsecus non succedant: Semper igitur sollicitantur intrinsecus atque languent, uoluptatesque eorum similes sunt falsis uoluptatibus aegrotantium, somniantium, insanorum. Vnde uoluptas uera sit, uel falsa. Item bona uel mala. Cap. XXXV. Vm opiniones, &c.] Quaeritur an sicut opinio propter falsitatem parua est, sic &uoluptas quia falsa sit, etiam sit &parua? An etiam propter aliam, quoque causam iudicanda sit praua uoluptas. Voluptas cognitionem appetitumque requirit: Illinc igitur habet, ut sit uera uel falsa, hincautem ut bona uel mala. Confirmatio superiorum, &quomodo uoluptas appareat maior quàm sit. Cap. XXXVI Ggrediamur iterum, &c.) Voluptates conferendae sunt ad obiectum quod delectat. Si hoc reuera bonum uoluptas bona, contra mala. Si hoc reuera adest, quodammodo uera uoluptas, sin minus falsa dicuntur quoque uerę uoluptas, tum propter obiectum uere bonum, tum propter ueram obiecti praesentiam, falsae quinetiam. rum proptermalum, tum propter absentiam. Iam uerò ibi uoluptas apparet maior quàm sit, aut minor, est falsa uoluptas. Praesertim ea parte, qua fallimur. Apparet autem ma ior, uoluptas praesens, praeterita, uel futura, sicut uisibile communis quidem majus, eminus uerò minus esse uidetur. Item uoluptas apparet maior, quae post molestiam sequitur, uel quàm appetitus acrior comitatur. Item maior saepe uidetur quam sit, quae uel post nullas, uel minimas uoluptates, noua denique uenit modis quoque quamplurimis. Praeterea contingit ex comparatione fallacia. Vtrum uoluptas omnis fiat ex indiligentia.