Latin
Cap. XXXVII
Ficino, Opera omnia 1264-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXVII. Ost hęcigitur, &c. qu dictum est quando soluitur harmonia corporis naturalis dolorem fieri, quando restituitur uoluptatem, scilicet corporalem. Voluptates enim molestiaeque animo proprię alia quadam ratione contingunt. Voluptates insuper quaedam laeuissimae fiunt, in sensu corporeo, etiam si tunc non fiat necessaria restitutio in naturam, ut dulce bibere sine siti. Denique nisi fiat necessaria restitutio, uel solutio noxia, neque uoluptas uehemens sequintur, neque molestia. Quaeritur, interea, utrum corpus aliquo tempore, sine mutationibus sic oppositis esse possit? Quaestio in Theaeteto, Theologiaque soluitur, sed quantum ad uoluptatis corporeę naturam spectat, qualitas quidem eius in quadam congruentia rei ad sensum spiritumque consistit? Quantitatis autem in ipsa corporis &spiritus indigentia. Quae uoluptates in statu, quae in motu. Cap. XXXVIII. Sta sand sit &cquae Si non quiliber motus in corpore, sed qui manifestè sensum mouet uoluptatem effi cit, uel dolorem, sequitur ut munerib. sensum latentib. neutrum fiat affectio eiusmodi, neque uoluptas est, neque molestia uera: Quamuis si conferatur ad manifestum uehementemque dolorem, uoluptas quędam appareat, sin ad similem uoluptatem molestia uideatur. Si quis autem dixerit, affectionem mediam esse optabilem, nacuraeque gratam. Quoniam &ad uitam confert, &actionem possidet expeditam, hic iam se conferet ad laetitiam quandam, animo quidem propriam, nec satis ad sensum corporeum pertinentem. Voluptas quidem sensus in monu uersatur potius quam in statu, mentis gaudium consistit in statu. Quamuis status eiusmodi possit sua quadam ratione motus cognominari, quatenus uoluntas, ad ipsum intelligentiae actum obiectumque quodam modo se confundit. Si qua uerò sit mens diuinior, in qua uoluntas ab intellectu non discrepet, ibique aliquid nominetur gaudium, uel etiam si in quolibet intellectu, iam absoluto gaudium appelletur, in ipsomet intelligentiae actu stabili, tunc eiusmodi uoluptas ad statum terminumque pertinere uidebitur. Neque de hac ipsa in hoc dialogo ulla fit disceptatio. Quam inanis uoluptas corporis.