Latin
Cap. XII
Ficino, Opera omnia 1286-3
Unproofread scanNot analysed yet
ipsam uelut exemplar sibi proponens, similitudines efficit, ut pictor atque similes: Altera uerò rem ipsam ueram nondum intuita, conatur eius imagines fabricare: Machinatur uerò phantasmata. quę apparent fortè similia ueris, neque sunt reuera similia, hac in parte Sophista ponendus. Cap. XVI. Vtrum quicquid imaginamur, sit uerum NVnquid ipsum, &c. Qui opinatur uel loquitur aliquid, uidetur aliquod quodam modo ens opinari, uel loqui. Ergo aliquod quodammodo uerum. Dubium est igitur, an rectè dicatur aliquem opinari, uel loqui falsum atque non ens. Praesertim quia quod apparet nobis, &quasi imaginationi se obijcit, uidetur uim aliquam essentiamque habere, ipsum uerò simpliciter nihilum, (ut inquit Parmenides) nullo modo ullam habet essentiam Cap. XVII. Ens aliquid, unum aliquid, simpliciter unum. TTa prorsus, &c. Hoc nomen non ens non potest significare ens. Ergo nec aliquid. nec aliquid unsm, Hoc enim nomen aliquid significat ens aliquid, &aliquid unum. Nota has tres dictiones, aliquid, &unum aliquid, idem significare inuicemque conuerti. Itaque unum aliquid conuerti cum ente. Non ta men ipsum simpliciter unum: Vbi ergo dicitur, hoc ipsum aliquid esse signum unius, ne intelligas ipsius simpliciter unius, sed alicuius unius, scilicet unius entis. Nam ens unum est aliquid unum: Sed de his atque sequentibus in commentarijs in Parmenidem diligentius agimus XVIII Cap. Ens non ens, numerus, imaginatio non entis ambigua. MOn dum, &c) Neque ipsum simpliciter non ens, debet dici esse. Neque quod quodammodo quidem