Latin
Cap. XII
Ficino, Opera omnia 1286-4
Unproofread scanNot analysed yet
ens, quodammodo uerò non ens dicitur, dici debetens eadem ratione qua non ens. Cum uerd simul cum primo ente primus numerus oriatur, maximeque ad essentiam, numerus ipse perti neat, in genere uerò numeri sit &eius unum, &multitudo eius. sequitur ut non enti, non conueniat uel unum numerale, uel multitudo, sicut nec essentia competit. Non possumus igitur de non ente rectè cogitare, uel loqui, siquidem cogimur ei praeter rationem uel unum. uel multitudinem applicare. Item siue dixeris non ens esse opinabile, uel decibile interea confiteberis esse, siue dixeris incogitabile, &ineffa bile esse interim esse similiter confiteberis: Siue dixerimus, hoc ipsum non ens, unam sibi certam spe ciem assignabimus Quod dicitur ridiculum. Sed reuera, quando dicimus, si non ens est opinabile, ergo est, intelligere debemus aliquo modo esse, scilicet in ipsa opinione duntaxat, sed non propterea sim pliciter est, quoniam opinio non fingit, non ens esse, sed non esse iudicat. Denique sicut priuationem non possumus absque habitu cogitare, ita neque non ens absque ente considerare, uel loqui. XIX. Cap. Sermo de non ente ambiguus. DE me igitur, &c] Sophista circa non ens uersatur in tenebris, &arte quadam phantastica pollens, non