Latin
Cap. XX
Ficino, Opera omnia 1287
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XX. Va ratione eius &c.] Sophista est uersutus falsarum opinionum disseminator. Falsa uerò opinari putatur, qui uel ea quae sunt, non esse, uel quae non sunt, esse putat. Ambigitur autem utrum possit quispiam opinari omnino non ens, penitusque falsum: Quippe cum in ipsa eius opinione compraehendatur aliquid, quod antea sensus moueat, &praeterea unum quiddam concipiatur inuentum, quod forsan non prorsus ab ente cadit, atque uero, denique nescio quo modo semper cogimur non nihil entis cum non ente miscere, alioquin excogitare non licet. Quomodo ens, cum non ente misceatur. Cap. XXI Ectè in memoriam &c. u Melissus dum Sophistam detinere, &improbare contendit, in dubitationes plurimas incidit, cogiturque Parmenidis diuini praeceptoris dictum examinare: Cuius sensum quidem non redarguit, sed clam uerba declarat. Parmenides, phibuit ens cum non ente miscere, id est, cum puro nihilo, phibuit etiam affirmare aliquid eadem ratione ens atque non ens. Ipse tamen apud Platonem de uno disputans affirmat aliquid, aliquo modo esse, aliquo modo non esse, ratione diuersa Id quidem Melissus accipit: Cogitur enim ita ens cum non ente miscere, siquidem confiteatur esse opiniones falsas, atque phantasmata, quod quidem Parmenidis sui sententiae non repugnat. Opinione de entis atque principijs. Cap. XXII. TAcili disputatione, &c.) Antiqui materiam de ente leuiter attigere, poëticisque figmentis adum Fbrauerunt, alij, ut forsan tales, tria entia prima posuerunt, Calidum, frigidumque extrema, medium uerò humidum, quod quandoque extrema conciliat, quandoque minimè, succum uerò in ordine principij non locauerunt: contingere enim putabant, uel humoris priuatione, uel eiusdem concretione, Anaxagorici autem elementa quatuor affirmabant, duo quidem scilscet calorem, &frigus ut agentia, uno uerò siccitarem, &humorem. ut patientia, alij horum duo tantum Heraclitus, &Empedocles unam uniuersi materi am posuerunt, qualitates uerò diuersas, quib. aliquando confonet, aliquando dissonet: Sed Heraclitus hunc mundi habitum una cum discordi quadam concordia fermè semper esse consimilem, quamuis non pror sus eundem, Omnia enim iugiter fluitare: Empedocles autem eandem permanere substantiam, sed alio quidem seculo propter summam discordiam in Chaos omnia solui, alio propter concordiam exornari. Hactenus Physici, metaphysici uerò, ut Pythagorici, haec quidem dimiserunt, ut non uerè entia. Primùm uerò ens, ut unum caetera compraehendens considerauerunt. Denique non ens na turaliter est ignotum, ens quoque hactenus fermè pariter est incognitum De ente &uno, rationis ente.