Latin
Cap. XII
Ficino, Opera omnia 1286-5
Unproofread scanNot analysed yet
res quidem ipsas ueras inspicit, sed simulachra quędam earum apparentia fingit. De his autem difficillimum est rectè, &absque repugnantia loqui, quoniam &ens, atque uerum inuicem conuertuntur, &ens cum non ente miris modis uidetur implicitum. Si ergo dixerimus, simulachrum simile, quidam est uero, &enti, neque tamen est uerum, aut ens, cogemur ex modo loquendi, quasi contraria dicere: Dum enim di cimus esse simile uero, &esse aliud quiddam praeter illud. Interim dicimus esse, ergo &esse aliquid ue rum, id est, imaginem ueram atque uere imaginem esse Dum uerò dicimus, non esse uerum, confite. mur quoque non esse. Siquidem &uerum cum ente, &falsum cum non ente conuertitur Opinio de non ente ambigua.