Latin
Cap. XXXIX
Ficino, Opera omnia 1288-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXIX. Vera entis ratio in aeterno D specierum amicos, &c.] Pythagorici idearum assertores similiter &Platonici non putant, unam Arationem entis inesse rebus aeternis pariter atque fluentibus. Quandoquidem nec essentiam quidem in his fluentib. nominant, sed generationem, alteram extra controuersiam ab altero secernentes, ideo ens apud illos non procedit usque ad infima, unum uerò procedit, unum igitur ente superius, sed de hoc alibi. Ens summatim sic aequiuoce de stabili instabili dicitur, sicut homo de te tuaque imagine speculaturi. Anima quidem intellectualis communionem habet cum essentia, scilicet aeterna substantia per quam cognoscit eam, sed haec communio, non est potentia ulla inuicem agendi uel patiendi. Neque Atque enim essentia illa mouetur ab anima eam, cognoscente, neque rursus anima propriè mouetur ab illa, sed anima nonnunquam ad rationes illius essentiae ideales sibi congenitas se conuertit, conuersione quadam, &illustratione cognoscit. Omnino uerò in substantijs separatis non est potentia quaedam procliuis ad actum ulteriorem temporaliter acquirendum, sed actu semper existunt. Idcirco definitionem illam essentiae quae per potentiam, &agendi &patiendi dabatur in illis suscipere non debemus. In ratione ueri entis, est uiuidus quidam motus atque status.