Latin
Cap. XXXIX
Ficino, Opera omnia 1289
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXX Vid uerò, &c.) Omnis uera, id est, indiuisibilis aeternaque essentia habet perfectiones omnes ad perfectam essentiam necessarias. Hae uerò sunt ut non solum sit, sed uiuat etiam &intelligat, uita enim est prima essentiae perfectio. Intelligentia uero, id est, cognitio prima quidem perfectio est uitae, secunda uerò essentiae: Siquidem essentia naturaliter contendit ad uitam, uita ad intelligentiam proficiscitur, per quam in se essentiam reflectatur, omnis igitur essentia uera animam &motum, id est, uigorem actumque uitalem habet, &insuper sapientiam, id est, intelligendi, uel cognoscendi uirtutem, nec habere intelligentiam potest, nisi per animam, id est, per uitam quodammodo praecedentem. Quando ue rò dicimus essentiam ueram primo quidem intelligimus essentiam primam, scilicet intellectum, &intelligibile primum, deinde uerò, &quamlibet indiuiduam stabilemque substantiam, perfectiones igitur, pro prietatesque omnes ad ueram essentiam perti nentes, primò quidem, &aliter sunt inessentia prima, secundò uerò, &aliter in sequentib. Sed nunc de prima praecipuè disputatur. In qua quidem cum sit idea uirtusque omnis animae, uitae, intelligentiae, ibidem formaliter est omnis uigor ad motum: Motus enim quasi rectus tribuitur animae, sed intelligentiae circularis. Nulli autem rei prorsus immobili, id est, inerti &inefficaci. &ad uitam prorsus ineptae adesse potest intelligentia: Motus autem illic intelligitur non distractus &imperfectus, qualis est in corporibus, sed uiuidus, &efficax subitusque processus ad hoc in illud, de quibus agimus in Parmenide. Non solum uerò rationisque motionis est ibi, sed etiam perseuerantiae stabilis atque status: si modo idem ibi tenor essendi, uiuendi. intelligendi uiget. Non enim est seorsum ab identitate status: Omnis igitur intelligibilis intellectualisque substantia, quae sola dicitur essentia uera, excellentem quendam modum habet, &statum. Praecipuè uero haec sunt in prima Hinc alicui fortè uideri poterit, rationem entis in excellenti quodam ad motum, statumque uigore consistere De ratione entis, &motus atque status.