Latin
1289.1 to 1289.4
Ficino, Opera omnia 1289.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXI. SApe, &c.)] Pythagorica simul, &Platonicam sententia est, scientiam quidem superioris conueni re nobis autem opinionem communiter ueram, paucissimis uerò scientiam. Ideo semper apud Platonem simulatur quidem dubitatio, doctrina uerò dissimulator: Deinceps ergo Melissus passim dubitando docet, paulatimque consequentibus antecedentia corrigit, &absoluit. Quamob rem, &si uerè quodammodo dictum fuerat, rationem entis in uigore quodam ad motum statumque consistere, non tamen putandum iudicat rationem entis eandem esse atque rationem, aut motus, aut status, aut utriusque simul. Ens enim de utrisque &seorsum dicitur aturque simul. Neutrum autem, uel de altero uero, uel de utróque praedicari potest. Nec etiam de ambobus praedicatur alterutrum Ens igi tur est aliud, &simplicius &communius, quàm aut motus, aut status: Rationi enim entis morus &status, quasi posteriores accedunt. Neque concludendum si ens nondum stat, ergo mouetur, uel si nondum mouetur. ergo stat, eiusmodi enim consequentia in rebus ipso statu motuque inferioribus uim habere potest, sed in ipso simpliciter uno, quod est superius ente, uel in ipso simpliciterente, quod his superius est uim non habet Nam &unum, &ens, ipsum neque statur, neque mouetur, sicut nec status ipse stat, uel mouetur, neque motus ipse mouetur, aut stat. Sed de his diligentius in Parmeni de. Ens igitur in primo sui gradu quodammodo est ab oppositis absolutum ferme, sicut genus à differentijs, in secundo gradu oppositionis uidetur admittere. Quae communio in generibus entis, quae distinctio. xxxii. Cap. Icamus plane, &c. deinceps significat omne eos unum multaque esse: Cum uerò ipsum unum non possit esse multa:interim intelligitur, ipsum unum esse simplicius, &superius ente, Sed prosequamur inceptum. Tractatum est in Parmenide, nec ipsam unitatem esse multitudinem, neque contra: Similiter identitatem non esse alteritatem, statum non esse motum, neque uicissim, necul lam idearum oppositarum uel aliarum esse alteram, communionem tamen participationis aliquam idealia inuicem illic habere, &quicquid singulatim apud nos uni praecipuè subest ideae simul participare multas: denique quod unum est substantia, esse multiplex qualitatibus: Probandum est &hic etiam idealia mutuam quandam habere communionem, nisi enim ipse status, atque ipse motus cum ipsa essentia commertium aliquod habeat, neque status.