Latin
1295.5 to 1295.7
Ficino, Opera omnia 1295.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Qua quidem in re, &qui reguntur obtemperando regi sibijpsi consulent, &rex ipse non tam sibimet quam cunctis qui suae curae à Deo commissi sunt, uiuet. Recta enim gubernatio quemadmodum in libris de repub. disputatur, gubernatorem quidem eorum, qui gubernantur gratia, non gubernatos gratia gubernatoris instituit. Comparat praeterea regem medico, monens ut medicorum more &opportunè &si opus fuerit importunem, &uolentibus, &quandoque nolentibus imponat leges, remediaque afferat salutaria. Eiusmodi uerò gubernatorem atque curatorem saepius ciuilem uocat uirum quàm regem significans adeo humanum, ac fieri possit, mitem esse debere, ut inter ciues uideatur esse conciuis, prudentia, iustitia, cura potius quàm alio quouis excessu superior. Quod si quis longissimo quodam interuallo prudentia &iustitia manifeste cunctos exuperet, hunc etiam si priuatus uixerit, esse regem omnium à Deocreatum absque controuersia iudicat. Sin autem inter aliquos quantum ad haec spectat, parum admodum intersit, illis quodammodo redactis ad unum authoritatem regiam tribuendam, multis uerò nequaquam. Quippe cum multi nequeant tanta authoritate digni alicubi reperiri. Tradi uerò authoritatem regiam ex alijs eius libris coniectare licet, uult à senioribus atque probatissimis, quorum senatus deinde sit collega regis, quasi quaedam respub. optimatum. Rex autem unà cum senatu leges condat, quas non liceat uel cuiquam priuato transgredi, uel uulgò mutare, liceat tamen regi senatuique simul pro temporum opportunitate quatenus expedit, diligenti cum aequitate &rebus ipsis accommodare atque temporibus, &si oportuerit permutare. Regem ipsum epistolis sacrum haberi censet, sacerdotemque more Aegyptiorum constitui, sacrorum mysteriorumque antistitem: &utpote sacrum, ne quando contaminetur, non permittit iudicijs ubi de caede, exilio, carcere agitur, interesse. Proinde in hoc ipso lib.