Latin
1296.1 to 1296.5
Ficino, Opera omnia 1296.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
eiusmodi regiam dignitatem gubernationum omnium optimam esse probat, ut diximus: pessimam uerò tyrannidem, quae neque lege, neque mente legitima imperat, sed impetu potius atque libidine. Secundo loco laudat optimates, pariterque uituperat poten tiam paucorum. Tertio loco multorum laudat gubernationem, scil. popularem, si lege guber nent, similiterque uituperat, si non lege. Post haec autem quid regium sit officium disputat, uidelicet ut quotcunque hominum generi necessaria sint prouideat, praesertimque ad bene beateque uiuendum. Iudicetque prudenter quot artes, &quales ad hoc ipsum conferant, siue in pace, siue in bello, seu agendo, uel publicè, uel priuatim, habeatque unà cum senatu summum in omnes imperium. Praecipuè uerò animos omnium decentissima, quadam fortitudinis temperantiaeque mixtione componat, musicos imitatus, qui acuta grauib. ritè miscentes, concentus suauiisimos modulantur. Demonstrat. n. &id quidem diuinè, non esse tutum animos uel fortitudinem uersus quasi acutum supra modum intendere, uel temperantiam uersus quasi in graue nimis remittere. Illinc. n. efferatos, hinc effoeminatos tandem euadere: &illi quidem ciues &patriam uelut hostes inuadunt: hi uerò neque se, neque patriam tuentur ab hostibus. Quanobrem optimum censet ex concinna uirtutis utriusque compula, ingeniorum consonantiam ubique conflari. Sed hactenus de libri ordine satis sit dictum. Quae uerò de Sphaerarum motu, prouidentiaque &fato disputat, in Theologia nostra satis exposuimus. In his certè nos allegorice docet, non habere nos uerum legitimumque regem, nisi uel in ipso coelo, uel in terris eum, quem uelut pastorem coeli rex nobis ipse praefecerit, pastorem inquam, non nomine solum, sed uitae similitudine ipsum coeli regem pro uiribus referentem. Commemorat &duo regna, louis scilicet &Saturni, regnumque Saturni regno louis tanquam felicius anteponit. Siquidem sub loue actio uitaque humana, sub Saturno autem contemplatio diuinorum signifi catur. Saturnus n. Graeco nomine Cronos, ut Plato in Cratylo docet, puritatem integri tatemque mentis inuiolabilem comprehendit. Quod autem ait Saturno regnante beatos homi nes uiuere, ostendit diuina quadam uiri mente regnante, quo actiones gratia contemplatio nis instituas, humanum genus fore beatum. Ego autem finem mox argumento faciam, si breuem prius allegoriam mysterij huius adduxero. Ait enim praesentem mundi circuitum ab oriente ad occidentem esse louium atque fatalem: uerum fore quandoque alterum huic oppo situm sub Saturno ab occidente uicissim ad orientem.