Latin
1298.1 to 1298.4
Ficino, Opera omnia 1298.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Epimetheus autem qui inferorum daemonum referi exercitum, bruta fulciret, neque id quidem iniuria, siquidem altiores dęmones, naturę incorporeae atque rationali: humiliores autem corporeae irrationalique potius fauent. Quan tum uerò Epimetheus inferiorque natura in his, quae ad corpus pertinent fauit brutis, tantum Prometheus prouidentiaque superior in ijs, quae ad animum spectant hominibus con suluisse uidetur. Cùm enim artis tribuit rationem, artificiosum omnium, quae natura bestijs dederat, exhibuit fabrum. Accepit autem artem ipsam unà cum igne ab officina Mineruae, atque Vulcani. Minerua quidem in arte ingenium, Vulcanus autem efficaciam continet, ignis denique instrumentum. Gemina uerò hęc numina, Minerua Vulcanusque, primo quidem in ipsis artium ideis excogitantur. Deinde in Mercurij Martisque uirtutibus. Postremò in dae monibus gubernatorib. artium. Ab his igitur omnib. Prometheus rationalis animae guber nator in hominem traiecit artis industriam. Quoniam uerò diuinum id extitit donum, statim ob ipsam cum superis cognationem, homo ueneratus est Deum antequam loqueretur, uel artes ali quas exerceret: quippe cum diuinum munus ob mirificam eius potentiam prius erigat in diuina, quam porrigat per humana. Prometheum uerò ob id munus dolore affectum, significat dęmo nicum ipsum curatorem nostrum, in quo &affectus esse possunt, misericordia quadam erga nos affici, considerantem nos ob ipsum rationis munus ab eo uel datum, uel potius excitatum, tanto miserabiliorem uitam in terris quam bestias agere, quantò magis sollicitam atque explebilem. Quod quidem Pythagoras animaduertens, Epimetheum quantum ad hoc ipsum spectat, Prometheo antepoluit. Id autem illi quodammodo simile uidetur esse. Poenitet me fecisse hominem. Proin de memento hominem hic quemadmodum &apud Moysen ex terra, &postremò creatum. Item more quasi Mosaico mundum initium habuisse. Sed de his aliâs. Per eundem Prometheum in Philebo dicitur datam esse nobis à dijs disserendi artem unà cum igne. Ars. n. disserendi, ubi uniuersalia in particularia diuidit, processum rerum a superioribus repraesentat: ubi particularia uicissim in uniuersalia ritè resoluit, controuersiam rerum ad superiora designat: ubi definit, &ubi demonstrat, existentiam rerum ostendit, ibi quidem in seipsis, hic autem ab alijs dependentium. Ideò disserendi facultas diuinum est donum, cum diuinum uniuersi ordinem referat.