Latin
1297.5 to 1297.8
Ficino, Opera omnia 1297.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde ad ea descendit, quae maximi ad uitam momenti sunt, &quibus sophistae plurimum gloriantur, quaerens de uirtute quidem omni, praecipuè uerò de praecipua, id est ciuili, per quam &propria cuiusque, &familiaris, &publica res ad summum bonum recta ratione disponitur, quam ueluti prae caeteris necessariam Plato in omnibus penè quaerit dialogis: intereaque ostendit hanc nullo modo à Sophistis esse petendam, sed quodammo do à Philosophis: qui cum uerum intelligant colantque bonum, nimirum recto ad ipsum tramite Deo duce perducere possunt. Sed redeamus nunc ad Sophistam, quem non posse uirturem eiusmodi, uel exemplo tradere, uel disputatione docere, ex hoc planè perspici tur, quod &ipse uirtutis est expers, &rectum disputandi ordinem non obseruat. Cùm enim interrogetur Protagoras hic à Socrate, utrum uirtus doceri possit necne, utpote qui uerae disserendi artis sit ignarus, recipit statim se ostensurum uirtutem posse doceri, antequam quid ipsa sit quotue in partes diuidatur, aperiat. Socrates autem tentandi So phistae gratia argumentatur eam doceri non posse, his penè uerbis. Quando publicè de aliquo eius artis opificio consultatur, quae a certis praeceptoribus doceri potest, nullus ad mittitur ad consilium praeter illos, qui artem eiusmodi ab ipsis praeceptoribus didicerunt, ipsique exercuerunt. Quando uerò de publicis rebus, quae ad uirtutem ciuilem spectant delibe ratur, omnes fermè similiter admittuntur, neque ab ullo quaeritur utrum, &à quo, &quando peritiam ciuilem acceperit, quasi omnes intelligant eam certis in scholis disci non posse. Praeterea si ab altero alteri traderetur, praecipue uiri in ea clarissimi rem hanc tam preciosam saepe suis haereditario quodam iure relinquerent. Ad haec Protagoras longis probat ambagibus doceri posse uirtutem. In quib. notanda quędam priscorum refert mysteria. Decet enim quamuis Sophista sit, nonnulla etiam legisse bona, &cum prolixem loquatur apud Platonem, utilia quaedam adducere. Tradunt Theologi ueteres sub terra quondam animalia latuisse, id est, in prima mundi materia rerum semina praefuisse. Praeterea louem, id est, Deum mundi opificem per sequentes deos, hoc est per stellas animalia ex elementis composuisse. Deos autem ministerio daemonum animalia instrumentis adminiculisque ad uitam necessarijs armauisse, ea uidelicet ratione, ad Prometheus, qui daemonum sublimium or dinem significat, armaret homines.