Latin
13.1 to 13.4
Ficino, Opera omnia 13.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Denique si prosperè Christianis res humanae succedent, ceremoniae non cessabunt, si aduersa multam contingent, crescet tan dem haec religio, atque perficietur. Nam cum extrema quadam, &diuturna aduersitate quondam orta, adultaque fuerit, eadem necessariò nutrietur, ac prorsus implebitur. Christi authoritas absque miraculis minimè fuit. Cap. CEd arguendi acriter illi mihi uidentur, magnanime Laurenti, qui quotidie tam pertinaciter, quam imprudenter noua ad fidem Christi confirmandam miracula exi gunt. Si enim rara sunt, prodigia sunt, si frequentissimè fierent, uel artificiosa, uel naturalia uidentur. Sufficiat nobis scire, mundum olim non absque manifestis miraculis tam miraculosè, tam miraculosa instituta, &opera coepisse, &pertulisse. Quid quod Christum fecisse miracula, Gentiles, ludaei, Mahumethenses nobis concesserunt. Miracula de stella ab Oriente, eclypsi Solis, ac terrae motu, templique scissione, &alia mul ta, multis hominum milibus manifesta discipuli Christi tam in Iudęa, quàm alibi palàm quotidie praedicabant, atque scribebant. Atque eo quidem tempore, quo innumerabiles adhuc supererant eorum, qui cum moriente Christo uiui, &iam adulti fuissent, redarguere discipulos illos omnium rerum egenos, nisi uera dixissent, facillimè poterant. Quonam pacto Herodes facinus tam abominabile, &periculosissimum perpetrasset, quando uidelicet tot infantes, filiumque suum interemit, nisi nouo quodam, &stupendo prodigio fuisset perterritus. Quòd quidem cum primum perpetrauit, ad Octauianum scriptum fuit. Audi Macrobium. Quum audisset Augustus inter pueros quos in Syria He rodes Rex ludaeorum intra bimatum iussit interfici, filium quoque eius occisum, ait, pręstat Herodis porcum esse quàm filium. Operę pręcium est audire primum de terraemotu, inquit enim. Maximus terrae memoria mortalium extitit motus Tyberij Caesaris principatu, duodecim urbibus Asiae prostratis. Forsitan ille terręmotus fuit, qui in Iesu Chri sti contigit passione, tum quia dicit eum fuisse talem, ut nunquam similis fuerit. Tum uerò quia in Asia, &Tyberio imperante, ubi, scilicet, &quando passus est Christus, scri bit Eusebius, se legisse in commentarijs Ethnicorum, quod anno Tyberij decimo octauo, Solis facta est defectio, Bithynia terraemotu concussa, &in urbe Nicea aedes plurimae corruerunt, quae omnia congruunt, quae in passione Saluatoris acciderunt.