Latin
13.5 to 13.8
Ficino, Opera omnia 13.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Scribit uerò super his &Phlegro, qui Olimpiadum egregius supputator est, in decimotertio li bro, ita dicens: Quarto autem anno ducentesimae secundae Olimpiadis, magna excellens inter omnes, quae ante eam acciderunt, defectio Solis facta, dies hora sexta ita in tenebrosam noctem uersus, ut stellae in coelo uisae sint, terraeque motus in Bithynia, Nicenae urbis multas aedes subuertit, haec Phlegro. Argumentum nuius rei, quòd Saluator hoc anno passus sit, Euangelium praebet loannis in quo scribitur: post quintum decimum annum Tyberij Caesaris tribus annis dominum praedicasse. Iosephus etiam uernaculus lu daeorum scriptor, circa haec tempora, die Pentecostes, sacerdotes primùm, locorum quosdam sonitus sensisse testatur, deinde ex adito templi, repentinam subito erupisse uocem dicentium: Transmigremus ex his sedibus, huc usque Eusebius. Quod autem Christus passus fuerit anno Tyberij decimo octauo, declarat etiam Lucas Euangelista, qui anno Tyberij quintodecimo Christum baptizatum dicit, anno trigesimo iam propinquantem. Computat autem Eusebius, Christum anno quadragesimo secundo Imperij Augusti natum fuisse, coepisse uerò Euangelium praedicare anno Tyberij quintodecimo. Dionysius Areopagita philosophorum Atheniensium praestantissimus, &Apollopha nes insignis sophista naturaliumque rerum scientia pollens, eo die quo lesus occidebatur, unà apud Heliopolim erant. Hi tunc uiderunt Lunae globum extra coniunctionis tem pus ab Oriente Sole mirabiliter incidentem, atque ipsum ab hora nona usque ad uesperam supra Solis diametrum mirabiliter obsistentem, incidentiamque eiusmodi usque ad solaris corporis finem peruenisse, ac tum demum ex aduerso diametri resilisse, considerauerunt. Cum uerò haec praeter omnem naturae ordinem contigisse manifestè cognoscerent. Dionysius prorsus obstupuit, &Apollophanes conuersus ad Dionysium exclamauit, praeclare Dionysi, hae quidem sunt rerum uicissitudines diuinarum. Haec Dionysius Areopagita scribit ad sapientem Polycarpum, rogatque eum, ut Apollophanem ipsum ad huc uiuentem, &nondum Christianum conueniat, qui neque sit negaturus, illa praeter naturae ordinem euenisse, neque Christianam ueritatem aspernaturus ulterius, sed eam humiliter suscepturus. Lactantius affirmat Christum cruci affixum fuisse Martij die XX.