Latin
130.1 to 130.5
Ficino, Opera omnia 130.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
fectae conducit à mente diuina tanquam instrumentum ab artifice ducitur, quae quidem mens animae suae inest, quandoquidem praestantissimi corporis anima, praestantissima est animarum. Tres sunt praecipui (ut Magi putant, principes super mundum, Oromasis, Mitris, Arimanis, id est, Deus, Mens, Anima. Dei proprium est unitas, mentis ordo, animae motus A Deo solo prima ipsa fit in mundo unitas partium &totius. A mente uirtute Dei fit ordo partium unitarum. Ab anima superiorum uirtute fit motus operis ordinati. Mouet anima mundum mutabiliter per scipsam, mouet ordinate per mentem, perseuerat semper in uno hoc officio per unitatem Dei ipsius aeternam. Sic illorum trium principum tria haec (ut dixi) in mundo uidentur uestigia, quod Plato uidetur in Epistola ad regem Dionysium tetigisse, quem locum in libro de amorem latius declarauimus. Mitto quod quaelibet species naturalis à Deo habet ut sit, unaque sit, à Deo per mentem ordinem, ab utroque perpetuitatem, sed ab anima coeloque habet, ut multiplex per singula sit, atque mutabilis. Mens enim &anima quoniam à causa omnino immobili per ipsius substantiam proximè procreantur, substantia immutabiles prorsus euadunt. Naturales autem species quoniam à stabilibus causis, id est, Deo &mente per causas actione mobiles, id est, animas coelosque manent, etiam substantia quodammodo sunt mutabiles, quam uis causarum stabilium munere per continuam singulorum successionem perpetuae ui deantur. Vnde enim mobiles causae motionis perpetuitatem habent, inde &harum effectus continuam generationis successionem. Coelestes sphaeras habere animas, non modò Platonici, sed omnes etiam Peripatetici confitentur, quod Aristoteles docet libro de coelo secundo, rursus 7. &8. naturalium, 2. de anima. ii. diuinorum. Theophrastus eti am discipulus Aristotelis libro de coelo. Quod Auicenna &Algazales summopere con firmarunt. Augustinus Aurelius in Enchiridio, &Thomas Aquinas in libro contra Gentiles secundo, tradunt, nihil quantum ad Christianam doctrinam spectat, interesse coele stia corpora animas habere, uel non habere. Sphaeras autem elementorum uiuere, &si planè constatapud Platonicos, de his tamen Peripatetici ueteres nihil disseruerunt, recentiores autem nonnulli ambigunt, quia elementa uideantur compositorum gratia institura fuisse, atque esse tantò compositis uiliora, quantò sunt propinquiora materię.