Latin
130.6 to 130.8
Ficino, Opera omnia 130.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ad haec Platonici respondebunt, integras quidem elementorum sphaeras totius mundi gratia institutas fuisse, non gratia huius compositi, uel illius, particulas autem elementorum, quae &segregantur ab elementi totius integritate, &miscentur in hoc aut illo composito corpore, corpusculi talis causa commisceri. Et quamuis harum particularum qualitates sint primae materiae proximę, integra tamen elementa quia in ordine prin cipalium mundi membrorum connumerantur, ualde propinqua sunt tum mundi totius formae, tum summi opificis exemplari uniuerso atque proposito, tum diuini coelestium mentium sphaerarumque influxibus, qui in particulas &corpuscula mixta non aliter quàm per integra defluunt elementa. Atque hoc pacto elementorum globi digna receptacula fiunt rationalium animarum. Sunt praeterea in igne &aëre, proptersitum perspicuitatemque ipsorum coelis conuenientem partes aliquae quasi è regione syderibus respondentes, quae directis quibusdam nobilitate influxibus, sufficienter pręparantur ad mentes suscipiendas. Partes autem siue aquae terraeque crassiores, siue ignis aërisque in terris diffusi, à globis proprijs segregare animos non merentur, quia &globorum amittunt dignitatem, &propter impetum corporum externorum simplicitatem suam puritatemque non seruant. Quòd si diligentius miscentur inuicem, quousque diuturna qualitatum temperatione aequalitatem quandam recuperent similem sphaerarum aequalitati, primum quidem mirabiles operationes quasdam consequuntur in mixtis, deinde uitam in plantis, tum sensum, denique rationem.