Latin
1304.1 to 1304.4
Ficino, Opera omnia 1304.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
At Hippias inertissimus artium magister omnium, confusissimusque ueracis mendacisque discretor, ordine definit opposito, dicitque mendacem, qui maximè possit sciatque mentiri, quotiescunque uoluerit: ueracem uerò, qui quandocunque uoluerit, queat &sciat uerba loqui. Vnde cogitur primum fateri mendaces esse potentes, scientes, pruden tes, sapientes: deinde &bonos ad illa, ad quę potentes sunt, atque sapientes. Tertiò, per artes singulas deducendo compellitur in qualibet tam re, quam arte fateri eundem esse ueracem, atque mendacem quod negauerat ab initio. Siquidem in qualibet ille qui optimè callet, idem maximè potest, &scit pro arbitrio uera loqui pariter atque mentiri. Quartò, ad concedendum inducitur ueracem nihilò meliorem esse mendace: quandoquidem quam sufficiens bonusque est uerax ad loquendum uera, tam sufficiens bonusque apparet mendax ad mentiendum. Post haec Socrates sophistam in ambiguitatem adducit, uter delinquat grauius, num qui mentitur uolens, an qui nolens. Id uero sophista nescit soluere, neque So crates quidem soluere uult sophistae. Est autem ita soluendum. In his quidem quae ad intelligentiam pertinent, minus errare, qui mentiuntur spontè: in his autem, quae ad mores spectant, errare magis. Eum uerò qui nolens dicit mendacium, contrà se habere. Deinde ambigitur utri magis errent, num qui dedita opera, an qui infirmitate uel ignorantia pec cant, probaturque longis inductionis ambagibus, in his quae ad naturam &artem, illarumque instrumenta pertinent, grauius esse uitium uel impotentia, uel ignoratione commissum, quam malitia perpetratum. Siquidem naturae bonum in ipsa potentia, bonum uerò artis in hac ipsa, atque insuper in cognitione consistit. Malum igitur in oppositis. Ex his au tem extra propositum Socrates Hippiam ad mores transfert, concludens idem in genere morum, quod &in naturae artisque genere. Quod quidem eisi intelligit Socrates fier non debere, studet tamen declarare sophistam id nequaquam animaduertere. Profectò in his, quae ad uoluntatem moresque pertinent, grauius delinquitur malitia, id est, quadam uoluntate peccandi, quam si uel per impotentiam, uel per ignorantiam delinquatur. Postre mò Socrates iustitiam esse dicit uel potentiam, uel scientiam, uel utrunque. Addere sciebat, sed nolebat tertium, scilicet uel uoluntatem.