Latin
1304.5 to 1304.8
Ficino, Opera omnia 1304.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Iustitia enim maximè in uoluntate consistit Id uerò deciarare uoluit latere sophistam. Sed iam argumentum superioribus praeceptis his concludamus. Docendum sine inuidia. Absque rubore discendum. Gratiae semper ha bendae docenti. Aliena inuenta sibi non usurpanda. In Charmidem, uel de temperantia, epitome. TVDIVM Socratis in hoc dialogo est, omnes quidem ad temperantiam co hortari. Tres uerò praecipuè, scilicet adolescentes, &nobiles, atque pulchros. Adolescentes quidem propterea, quòd citò morbis adhibenda est medicina. Prin cipijs obsta, serò medicina paratur: Cùm mala per longas inualuêre moras. No biles quoque, tum ut ostendat ueram in uirtute nobilitatem esse ponendam, tum quia nobiles plerunque caeteris exemplo sunt, "idie ad rempublicam admittuntur, grauissimo si mali sint, humani generis detrimento. Formosos denique: nam hi potissimùm flagitioso rum consuetudine deprauantur: quo fit, ut magis egeant medicina. Praeterea formosi stu dere debent, ut quemadmodum natura corpori breuem tradidit pulchritudinem, sic ipsi uicissim Deo naturae autori, sempiternam animi restituant pulchritudinem. Neque uerò permittendum est, ut cùm exteriora nostra multis sua pulchritudine placeant, interiora interim sua deformitate displiceant. Etsi omnia in hoc dialogo mirificam habeant allegoriam, amatoria maximè, non aliter quam Cantica Salomonis: mutaui tamen nonnihil, nonnihil etiam praetermisi. Quae enim consonabant, castigatissimis auribus Atticorum, rudio ribus fortè auribus minimè consonarent. Ideoque Aristarchus quidem Homericus, imò ue rò Platonicus, quae minus consonant, diceret non Platonis esse, sed Chroni. Tria uerò in ipso exordio notanda sunt in primis, quae amorem ab hac forma corporis ad incorpoream transferunt pulchritudinem. Primum, quod inquit Socrates, se interpulchrum hunc, &pulchrum illum, nihil discernere, sed pulchios sibi cunctos aequè placere: quasi dicat, non in unius cor poris forma sistendum esse pedem, sed ad ipsam communem speciei totius pulchritudinem ascendendum. Quam cum una sit in multis, ideam pulchritudinis unam refert super multa, Quemadmodum igitur ab indiuiduo ad speciem, &à specie ad ideam cogitando transcendimus, ita &ab amore formae huius, ad amorem communis formae primò, deinde ad formę idealis amorem pergere admonemur.