Latin
1305.5 to 1305.8
Ficino, Opera omnia 1305.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Minima quaeque suppellectilia ritè componunt, ipsi interim &animo, &corpore incompo siti. Intemperato animo citharam temperant. Quotidie aliena curiose tractant, propria deserunt. Omnia uerò praeter animum ipsum nobis sunt aliena. Ideò corporis medicinam folium appellauit, rem leuem, fragilem, &omnino mutabilem, ac penitus contemnendam. Significat etiam multa nobis incommoda tum corporis, tum fortunae, ob intempe rantiam frequenter accidere: atque contrà complurima bona per temperantiam prouenire. Item animo perfectè composito, quaecunque accidunt, tam &prudenter disponi, &aequè tolerari, ut nihil tandem euadat in malum. Incomposito uerò animo nihil bene uel in cor pore, uel extrà posse componi. Exponit autem in Cratylo nomen intemperantiae Graecum Sophrosynen, quasi salutem quandam conseruationemque prudentiae. Putat enim animo uerorum lumina omnium innata fuisse, ideoque si in seipsum prorsus inspiciat, uera in se omnia conspecturum. At uerò quò minus inspiciat, in causa est immoderatus ad corpus corporeaque affectus: quò fit ut temperantia opus sit in primis, per quam expulsa perturbationum caligine mens facta serenior, diuini solis lumine abundè circumfundatur, unde sapientiam primò recuperet, deinde prudentiam adipiscatur. Quoniam igitur temperan tiam sapientia prudentiaque comitatur, ideò Plato saepe alibi, &in hoc dialogo sub ipso tem perantiae nomine sapientiam quoque uult &prudentiam contineri. Monet autem Socrates Charmidem, ut respiciat in seipsum, de temperantia uerba facturus: nam haec ipsa in seipsum conuersio, est huius uirturis officium: &quisquis in seipsum penitus conuersus fuerit, tum per ipsam temperantiae ideam innatam menti, humanam intelligit temperantiam, tum moderationem ipsam agnoscens, qua Deus animae partes ab initio inuicem temperauit, cognoscet qua ratione sit affectus animi temperandus. Accedit ad haec, quod in hoc praecepto signifi cat neminem, nisi temperatum de temperantia loqui ad persuadendum uel debere, uel posse. Praeterea traditur in Timaeo, ex consonanti quadam animae tam ad seipsam, quam ad corpus mo dulatione nobis prospera cuncta contingere. Quinetiam Pythagorei, quos Romanus in hoc sequitur Censorinus, si animus prudenter motiones singulas tum sui, tum corporis moderetur, perpetuam utriusque sanitatem, &diuturnam uitam corpori pollicentur. Quod quidem plerisque sapientibus sanctisque uiris prouenisse compertum &Censorinus, &nos habemus.