Latin
1305.1 to 1305.4
Ficino, Opera omnia 1305.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
His addit Socrates corporis pulchritudinem non propter se amandam, sed tanquam diuinae pulchritudinis imaginem nobis existimandam. lubet postremò nudare animum, corporisque forma posthabita, decorem animi tum naturalem inspi cere, tum studio comparandum diligentius adhibere. Et interea corripit Chaerophontem, qui nescio quid de nudando, quasi in palaestra corpore dixerat. Neque iniuria exhortationem ad temperantiam à pulchritudine corporis exorditur. Haec enim temperantia quaedam est linearum atque colorum. Sed ab hac proximè transit ad corporis sanitatem, quae etiam est temperantia quaedam, humorum scilicet atque membrorum. Tertiò ab hac ad animi ipsius ornatum, qui &in affectu temperantia est, ipsa motionum scilicet moderatio: &in cogitatione quaedam similiter est temperantia, in quadam intelligentiae cum rebus quae intelligun tur concinna congruitate consistens, ut non immeritò Pythagoras temperantiam uirtutem omnium dixerit esse saluberrimam, tam publicem. quam priuatim humanę societatis con seruatricem, praesertim cùm &iustitia temperantia quaedam sit: id est, conueniens in com mutando distribuendoque moderatio. Profectò quamuis temperantia propriè circa cohi. bendas uehementes libidines uoluptatesque uersetur, tamen similitudine quadam transfer tur, &ad cupiditates omnes amputandas, &ad actum quemlibet moderandum, ut etiam officium fortitudinis in audaciae timorisque moderatione uersetur, similiter iustitię in pręmiorum poenarumque modo, liberalitatis quoque in erogandi modo, denique totius uitae salus, ut ne quid nimis. Hinc Pythagoricum illud, Mensura omnium optima. Sed memen to illos in Phaedone negari temperatos esse, qui corporeae uoluptatis gratia à uoluptatibus abstinent. Iubet enim actiones mortales ad purgandam mentem referri, consequendę sa pientiae diuinaeque similitudinis gratia. Tanta uero est excellentia temperantiae, ut &eam omnes in operibus suis obseruent artifices elegantes, &ipsius uirtute non solùm corpus sub luna quodlibet, uerûm etiam coelum ipsum uniuersumque seruetur, quod in Gorgia sapientum testimonio confirmatur. Huic illud simile, Disponit Deus cuncta suauiter. Item in numero, pondere, mensura cuncta disponit. Sed iam ad dialogum reuertamur. Socra tes dum ex sententia magorum uetat curari corpus antequam curetur animus, manifestè eos improbat, qui minima curantes maxima negligunt: uelut qui equis &canibus aegrotantibus remedia quaeritant, in sui uerò corporis &animi morbis medicos minimè consulunt.