Latin
1306.5 to 1306.7
Ficino, Opera omnia 1306.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Interea nota priscos sacerdotes consueuisse in sacris tertiam libationis pateram loui seruatori praecipue consecrare, ut declararent principia, media, fines omnium, ut in Legibus Plato refert, sub louis prouidentia disponi atque seruari. Sed ad Critiae ineptias redeamus, dicentis esse scien tiam quandam, quę tam se, quàm scientias omnes sciat? res uerò ipsas, quarum sunt scien tiae, nesciat. Quod quidem ideò est absurdum, quia ueritas ipsa ratioque scientiae in ipso eorum quae sciuntur, quasi quodam contactu congruentiaque consistit. Piaeterea neque perfectè sciri potest scientia, nisi quae scientia sit, discernatur. Id uerò nisi rei cuius sit habeatur, haberi non potest. Item confitetur Critias posse aliquem, quae nullo modo cognoscit, interim cognoscere se non nosse. Id autem Socrates idcircò non recipit, quoniam quae nullo modo sciuntur, non possunt interim quodammodo sciri. Quisquis enim animaduertit se aliquid ignorare, eo ipso agnoscit &se carere. Si ita iudicat, ergo iam notionem ipsius quandam in seipso descripsit, per quam iudicet &se carere, &quo praecipuè careat. Quò sit, ut quicunque rem aliquam se ignorare cognoscit, interea rem ipsam non pror sus ignoret, immo generali quadam adumbratione describat, generali, inquam, propto rea, quòd in speciali rerum distinctione scientia perfecta consistit, quam in omnibus disputationibus suis Plato perquirit. Vbi uerò Socratem inducit agnoscentem se nihil scire, indicat eum, &si non speciales, generales tamen rerum descriptiones habere, alioquin ignorantiam suam non posset agnoscere: ideoque dum sciebat nihil, sciebat quodammodo cuncta. Quoniam uerò Critias sermonem de temperantia traduxerat ad prudentiam, &id quidem licentia quadam Platonica, Socrates prudentiam asserit, id est, bonimalique scientiam, authoritatem, summam ad beatitudinem obtinere, tum quia &bonum finem, &bona ad ipsum media ipsa demonstrat, tum quia omnes, tam res, quàm artes, quatenus ab ipsa reguntur, nobis conducunt ad bonum, contrà uerò nequaquam.