Latin
1306.8
Ficino, Opera omnia 1306.8
Unproofread scanNot analysed yet
Postremò docet Socrates, nihil difficilius uel definiri, uel comparari, quàm temperantiam, Difficultas uerò definitionis inde procedit, quòd uix à caeteris uirtutibus, quarum ipsa consonantia quaedam est, discerni potest. Adde quòd tantò difficilius intelligitur, uerbisque exprimitur, quantò difficilius intrinsecùs possidetur. Profectò cum ex ipso corporis commercio maximen ad uoluptatem intemperantiamque procliues simus, in eaque ab infantia nutriamur, difficillimè temperantiam adipiscimur. Praeterea primi sensus affectus uidentur nonnihil interdum uel ad fortitudinem per iram audaciamque conferre, uel ad prudentiam per timorem, uel ad patientiam per dolorem, uel ad iniustitiam liberalitatemque per amorem. Temperantiae uerò semper impetus omnis opponitur.