Latin
131.12 to 131.14
Ficino, Opera omnia 131.12-14
Unproofread scanNot analysed yet
Apparet etiam quodammodo motus (ut uult Plotinus) aliquis in ipsa rationali coelestium animarum parte. Cùm enim à Deo omnium unitate, tùm per unitatem suam (quae suae mentis est caput) tum permentem suam(quae caput rationis est) effluat, refluitque quoque per mentem unitatemque suam in Deum omnium unitatem. Siquidem haec Deum ipsum primò naturaliter appetit, secundò intelligit, tertio intellectualiter amat, quarto amatoria quadam unione consequitur. Actionem uerò quae ad terminum quendam per media transit, motum Platonici nominant ac si tempore transit, temporalem motum, sin uerò momento, motum appellant aeternum qualis est in animarum coelestium ratione. Licet autem media haec pars illarum in mentem conuersa, omnes simul uideatrationes, tamen pars illarum infima, utpote mutabilibus corporibus cognatissima, non tantae uirtutis est, ut ualeat uno actu ferri in semina uniuersa, cupit tamen ferri actu in omnia, ne frustra sint in eius potentia omnia. Fertur ergo in illa nixu multiplici, &modo haec actu consequitur, modo illa, sed priora amittit actu, cum incurrit in alia. Non ergo complectitur simul cuncta, semper autem ad omnia nititur. Currit itaque semper, &huiusmodi cursus est motus primus. Huius autem cursus interuallum tempus primum est. Ad cursum illum currit mundus. Ad tempus illud fluunt tempora mundi. Hunc ego esse arbitror ipsum (ut est apud Orpleum) mutantem Protheo formas. Cum uero semina illa certo sint numero terminata, &anima currat semper, certo temporis spatio transit omnia, quibus peractis, uel quiescere cogitur, ut nobis uidetur, uel recurrere paulatim per omnia denuò, atque eandem in mundo telam generationis retexere, ut placuit Zoroastri, qui ijsdem aliquando causis omnino redeuntibus, eosdem similiter effectus reuerti putat. Qua quidem ratione tam ipse, quàm alij multi successores eius humanorum corporum resurrectionem confirmauerunt. Circuitus autem uniuersi interuallum annis solaribus sex &triginta millibus expleri uoluere Platonici, quem magnum ac mundanum appellant annum. Huius finem Mercurius mundi senium uocat, Plato in libro de regno mundi, restitutionem. Sed ut mouendi coeli planius modum intelligas, exemplum accipe. Cogitat Euclides nocte Megaris abire Athenas. Socratem auditurus, accipitque laternam. Totum illud iter in primis communi cogitatione praescribit. Ex hoc uniuersali proposito non fit pronrius passus aliquis, nisi particularis cogitatio intercedat primum passum designans.