Latin
131.15 to 131.18
Ficino, Opera omnia 131.15-18
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo laterna primum ostendit assum, hunc ipsum statim cogitat imaginatio, hunc eligit appetitus, hunc peragunt pe es. Quo peracto laterna passum secundum monstrat, mox illum cogitat Euclides, apetit, peragit. Similiter tertium atque alios. Eadem ratione in anima sphaerae fieri arbitran tur, ubi mens ratioque ipsius communiter statuit totidem in coelo figuras, &in materia formas per coeli motum effingere, quod uidet ideas &conceptus in angelo per Dei ipsius effingi uirtutem, ut tale ipsa pro uiribus mundanum opus efficiat, quale Deus facit angelicum, atque ita primum imitetur artificem, non tamen incipit mouere coelum, aut aliquid operari, nisi motrix potentia (quę est eius infima pars) quasi laterna unum aliquid suorum seminum genus promat prae alijs, &quasi oculis offerat. Cum primum uis generis alicuius seminum caeteris seminibus praeualet, imaginatio ipsa, quae infimae huic potentiae annexa est, illud cogitat, idem &appetit, idem explicat in coelo, format in elementis, serie in coelo, parit in elementis. Eodem modò fit per seriem successionis in semi nibus alijs. In hac serie successionis fatalis consistit lex, in illa cogitatione cupiditas. Sic coelum mouetur à fato &innata cupiditate, eodem quasi modo quo in nobis spiritus &humores à uehementi cogitatione affectuque uibrantur atque formantur. Neque putes tam nouos in mundo effectus, tam uarias in coeio figuras mouentis singulis explicari nisi per nouas uariasque animarum illarum affectiones. A causa enim quae stabilis est omnino, stabile fit &opus. Neque arbitrandum est coeli animam fatigari mouendo, si nostra non fatigatur. Motores enim qui cum mobili extensi non sunt, fatigari non solent, uidelicet si infinito statui motionum omnium fini sint proximi. Pręterea quàm ineptum est infimum terrenumque corpus ad motum, tàm est agile sublime corpus. Quòd si &leuis au ra puluerem agitat. &uentus inclusus terrae uisceribus quassat montes, miraberis sublimes animas tenuissima corpora nutu leuissimo uoluere? Praesertim cum ea circa natura lem cardinem &in ambitu proprio moueant, atque ipsa ad motum huiusmodi naturali instinctu magis conducant, quam terrenum corpus ad descensum, quando anima nostra corpus suum per decliuia ducit. Profecto coeli corpus ita aequè se habet, &facile ad quemlibet situm circa centrum, sicut elementalis materia ad quamlibet formam, imò uerò multò magis. Proinde sicut animae conuenit efficacia ad mouere, ita corpori procliuitas ad moueri.