Latin
1311.5 to 1311.8
Ficino, Opera omnia 1311.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Instrumentum uerò huiusmodi, id est, nomen, tum ad res discernendas, tum ad docendos audientes accommodatum, non cuiuslibet est fabricare, sed artificis cuiusdam nominum conditoris, qui omnium est rarissimus. Hic autem ea ratione nomina fabricat, qua artifex usurus nominibus exigit atque instruit. Talem uerò esse Plato uult dialectum. At ille qui fabricat, ad ipsam rei ideam mente conceptam, in qua uera consistit ratio nominis, compo nit nomen, certa quadam significatione praeditum. Atque. haec ipsa idealis ratio significatioque uerum est nomen, manetque idem circa rem eandem in quacunque literarum mate. ria fiat, apud quascunque gentes, modò quid res ipsa sit doceat, discernendo. Conclude nomina, si modo uera futura sint, recteque ponenda, constitui debere à sapiente nominum conditore, atque id quidem dialectico admonente, ut ea forma conflentur, qua rerum proprietates pro uiribus imitentur &explicent. Post haec diligenter inquirens, à quibus discenda sit nominum rectitudo: id est, propria, qua constituta sint ratio, sophistas deridet, traducitque nos potius ad poëtas: non quos libet, sed diuinos, quasi qui uera rerum nomina à dijs acceperint, apud quos uera sunt nomina. Inter haec ostendit Homeri poësim alle goricam esse, etiam ubi historiam narrare uidetur, quemadmodum in nominibus allego ricè fictis apparet. Refert autem multa apud Homerum heroum nomina certa allegoriae ra tione composita: deinde ad deorum ascendit nomina, quorum rationes ab augustioribus Theologis accepit. Prima quidem nominum positione, Coelius significat animam sphaerae stelliferae, Saturnus sequentis sphaerae animam. Iupiter uerò tertiae. Secunda uerò positione Coelius significat deum, Saturnus angelicam mentem, lupiter mundi animam atque coelestem. Tertia Coelius Dei ipsius significat foecunditatem, Saturnus eius intelligentiam, Iupi ter beneficam uoluntatem omnibus prouidentem. Quarta, Coelius in quolibet numine aspe ctum ad superiora designat, Saturnus respectum ad semetipsum, Iupiter prospectum inferioribus prouidentem. Prolixior fore cogar, si singulos hic deos theologice interpretari uoluero, atque id quidem latius in lib. de Amore &Theologia, tractauimus. Quoniam uerò de diuinia uinis tractare non est eius, qui semper dicat se nihil scire, conuenienter Socrates ubi de di uinis altius agit, dicit eam sapientiam nuper unde nesciat, illuxisse, significans inspiratione opus esse ad ueram diuinorum perceptionem.