Latin
1312.1 to 1312.4
Ficino, Opera omnia 1312.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod &in Timaeo, Conuiuioque &Phae dro confirmat, probat idem &in Epistolis. Quod autem diuinorum contemplationem ab Eu thyphrone accepisse se dicit, ironicum est, deridetque illum &similes diuini iuris professo res ambitiosos. Quò sit, ut non immerito, quę ab illo se fingit audiuisse, asserat fore paulò post dimittenda, admonens confidendum non esse doctrinis ambitiosorum, praesertim ubi iudicant de diuinis, de quibus etiam probatissimus homo, nunquam ut homo loqui possit, sed aliquando potius ut tuba Dei. Huic illud quodammodo simile, quod Plutarchus ait, legem extare apud Graecos, per quam iuberetur libros scelestorum hominum etiam bonos è medio tolli, ut autorum memoria deleretur. Significat praeterea antiquos consueuisse eum qui inter sacra corripiebatur à daemone, ne diutius ab eo fatigaretur, paulò pòst quibus dam precibus sacrificijsque à daemone soluere. Docet etiam non esse longum tempus in nomi nibus conterendum. Proinde reprehendit illos, qui solas mundi sphaeras stellasque putent esse diuinas: quippe cùm ab his tanquam aspectui nostro natura propinquioribus atque mobi libus ad altiora numina ob maiorem excellentiam sensibus nostris ignota stabiliaque sit ascen dendum. Narrat praeterea deorum nomina non casu, sed partim humana ratione, partim inspiratione diuina inuenta fuisse. Nomina uerò heroica &humana saepe uel ex maiorum cognomentis, uel ex uoto fuisse posita, ideoque certam nominum rationem in diuinis nomi nibus potius, quam in alijs esse quęrendam. Descendit post haec ad daemones, asseritque Hesio di priscorumque sententia probatissimorum uirorum animas in aëreos daemones ascendere, qui &rerum sapientia polleant, &generi humano prouideant. Tu uerò hic anim aduerte, omnem bonum esse sapientem, atque uicissim bonum quidem ideò sapientem euadere, quia purgatam serenamque boni hominis mentem Deus sapientiae suę lumine implet. Sapien tem quoque idcircò bonum esse, quia neque aberrat à fine, neque in his, quae ad finem conferunt, fallitur eligendis. Animaduerte heromnes semmideosque eosdem existimari, atque ex mutuo inter Deum hominemque amore nasci. Hinc illud, Sed ex Deo nati sunt. Qua in re ostenditur, inter genus humanum diuinumque cognatio.