Latin
MARSILII FICINI
Ficino, Opera omnia 133-2
Unproofread scanNot analysed yet
quid iamdiu hac in re mihi contingat, atque id quidem proculdubio nimirum. Nunquam meus me stimulat genius, ut quae scribo ad multos, aliquando ad Soderinum exscribam meum, uirum certè perpaucorum. At quotiens ad principes &antistites magnos molior aliquid, ad Cardinales, ad Pontificem, ad reges totiens munus idem ad Soderinum mittere subitò genius ipse iubet atque impellit, utpote qui nescio quid magnum Soderino meo iamdiu auguretur &optet. Forte etiam hac ratione monet, ne pu tem me magnis unquam uerè satisfacturum, nisi huic uni, qui re uera muneribus dignus est magnis pro uiribus satisfecero. Lege igitur nostram hanc, quam mitto ad Matniam Pannoniae Regem epistolam, utinam regiam. Cura ualetudinem diligenter, rebusque te serua secundis. XXX. Nouembris. M. CCCc. LXXX. Nihil magis adhortatur nos ad uirtutis amorem, quàm species ipsa uirtutis. Marsilius Ficinus Bernhardo Bembo Veneto, m uellem superioribus diebus familiares meos ad ardentem uerae uirtutis amorem uerbis, curcumque possem) quàm breuissimis cohortari, conatus sum pulpchrae mentis imaginem ex congrua quadam formosi corporis similitudine Platonicis quibusdam, (ut soleo sępe) coloribus pingere. Verùm dum pulchri ani