Latin
133
Ficino, Opera omnia 133-3
Unproofread scanNot analysed yet
mi corporisque simul imaginem exprimere conor, inter pingendum ob imperitiam, &inertiam pingendi meam, non tàm imago ipsa, (quam optabam) exprimitur, quàm umbra resultat. Vmbram uerò omnem cogi semper rem ipsam, cuius est umbra, sequi adeò certum est, ut siquis id ignorauerit, is solus non homo esse reuera sed umbra hominis uidea tur. Igitur umbra eiusmodi, (ut idem iam saepius repetam) cùm primum apud nos oritur, relicta Florentia, Venetias usque Bernardi Bembi hinc abeuntis uestigia sequi compellitur. Si quando Bembus eam retrò uersus à tergo sequentem aduerterit, repentè in ipsa se ipsum, quantum ex umbra datur, cognoscet. Praeterea ob similitudinem quandam subi tò Hermolai Barbari recordabitur, Hieronymi quoque Pencij nostri, (ut arbitror) interea non oblitus. III. Nouembris. M. CCCC. LXXX. Florentiae. Commendatio non uulgaris, Ciuis institutio non uulgaris. Marsilius Ficinus Reueren. in Christo Patri D. Gentili Episcopo Aretino se commendat. Vicunque Venerande pater intelligunt, quàm antiqua simul &quam uiridis semEper sit amicitia nostra, putant Marsilium Gentili suo uarias plusquam mille amicorum necessariorumque causas iamdiu commendauisse, nullam tamen hactenus commen dauit. Vtpote qui, nescio quo siue instinctu siue spiritu, pręsagiret, causam loannis Marię auunculi sui necessariorum omnium dilectissimi se quandoque commendaturum, ipsique auunculo quicquid esse momenti in decem commendationum millibus potuisset, iam designaret. Si igitur huic uni gratificaberis in hoc uno decies certè millies te mihi gratificatum existimato. Neque tamen id peto nunc ab Episcopo meo atque eo quidem iustissimo, ut ob amicitiam nostram, quae iustitia ipsa coepit &permanet, aliquid unquam quid minus iustum cuiquam uideri possit, efficiat. Absit, uenerande pater, absit procul à nobis quo placeamus homini Deo interim displiceamus, sine cuius splendore uel gratia neque alia nobis, neque nos alijs, neque ipsi nobis, neque denique Deo possumus ullo pacto placere. Sed de his hactenus. Dici non posset quantum probem Laurentium Medicem Perrum primogenitum suum Gentilis magistri quondam sui disciplinae dedicauisse. Spero enim puerum istum educatione eiusmodi, senem breui uel in ipsa pueritia euasurum. Quo nihil antiquius, nihil magis necessarium Plato noster esse illis existimat, qui respublicae gumGgg bernacula hernacala sunt feliciter accepturi. (Neque id quidem iniuria) Nempe si quaelibet ars uel minima statim ab ipsa pueritia uobis discenda est, &pro uiribus exercenda, nimirum publi ca gibernatio, omnium aruum domina atque difficillima, à teneris unguiculis, quanium per ętate licet, discenda est, atque ut ita breuissima pro uirib.