Latin
133.1 to 133.4
Ficino, Opera omnia 133.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque materia quae prius sub aquae frigore latuerat, iam sub aëris calore eadem delitescit. Cum uerò ex aëre fit ignis, humiditatem quoque amittit, &accipit siccitatem. Materia huiusmodi quae tantum extenuata rarefactione in formam ignis ascendit, uicissim densitate descendit, turgescit in aërem, postea densatur in aquam, denique grauescit in terram. Vides materiam unam omnes uicissim indui formas, dum &ascendit rarefactione, &densitate descendit. Quae ideò una est, tum quia una uni sufficit mundo, tum quia cum sit informis, non habet quicquam per quod in se discerni possit in plura. Quod si uniuersum in unum forma bile desinit, consentaneum est ab uno quoque incipere formatore, totumque illi subesse. Sed de hoc aliàs &diximus, &dicemus. Materia uerò haec ideo nunquam corumpitur, quia totius naturę corporalis est fundamentum, quo diruto omnis mundi machina corruet. Neque in partes dissoluitur unquam, quia non est per naturam suam ex partibus constituta. Partes enim per quantitatem fiunt, materia uerò quantitatem praecedit. Est enim quantitatis qualitatisque subiectum Subiectum uerò semper rem illam quae in ipso iacet, ante cendat oportet. Neque per accessum alicuius contrariae qualitatis interimetur. Nulla quip pe ipsi est contraria qualitas, quia aequè omnes suscipit pernaturam, atque nulla forma quę indiget materiae sustentaculo ipsi repugnat. Sibi namque met repugnaret, si suum destrueret fundamentum. Neque indiget materia alia quadam sede, qua forte subtracta decidat in profundum. Ipsa enim est primum omnium sustentaculum, ac siqua uiolentia illam destruat, aut eam deducet in nihilum, aut in aliquid aliud transmutabit. Primum fieri nequit. Nam quicquid agit aliquid, ex naturali appetitu perfectionis propriae propagandę inducitur ad agendum, ut aliud quiddam sibi pro uiribus simile generet, quod in ele mentis, plantis, animalibus est perspicuum, ubi apparet appetitum naturalem ad bonum, uidelicet ad uitam, ad esse, atque similia, non ad contraria dirigi, quia à summo bono (ut diximus) omnibus sequentibus est insertus. Vnde enim sunt, inde mouentur, &illuc ferun tur omnia. Igitur omnis omnium appetitio operatioque à bono exoriens, tendit reflectiturque in bonum.