Latin
136.5 to 136.8
Ficino, Opera omnia 136.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quando cernimus ubi prius terrae species fuit, ibi aquae postea speciem apparere, dicere non possumus aquae formam quę nuper aduenit, in terrę forma recipi, hęnamque oppositę quodammodo sibi inuicem sunt, quippe cum terra siccitatem, humiditatem aqua contineat. Non igiturforma terrae for mam suscipit aquae, sed accedente aquea specie, abit in cahos. Forma autem aquae sine subiecto esse non potest, neque nouum subiectum in aquae generatione accessit. Eadem ergo materia quae terrenae formę subiecta fuerat, aquae iam subit formam. Atque haec est argumentatio, qua Timaeus Pythagoricus utitur. Item quando Sol radijs suis mare percutiendo, aquam in fumos extenuat, &ex aqua generat aërem, aliquam certè aquei corporis portiunculam ex aquae elemento detraxit. Quaerimus ergo utrum portiunculam istam aquae in nihilum primo redegerit, postea genuerit aërem, an seruauerit aquae nonnihil? Si aquam in nihil omnino deduceret, ad malum esset naturae intentio (quae tamen est sem per ad bonum, cum à summa Dei bonitate regatur). Atque esse ipsum, quod aeterni Dei peculiare donum est, quandoque ex rebus à sequentibus post Deum causis subtraheretur, quod fieri non potest, cum Deus semper, quod semel dedit, suo conseruet influxu, cui nullius agentis opponitur uiolentia. Nam res Deo inferiores quia non habent esse absolutum omnino, sed esse aliquod, &tale esse uel tale, ideò non habent uim ad esse omnino auferendum, sed esse hoc modo potius aut illo. Sequeretur etiam ut Solnouum illum aërem generaret ex nihilo, si totam aquae prioris portionem in nihilum consumpsisset. Ex nihilo autem aliquid facere agentia naturalia nequeunt. Facilius enim est ex qualibet re existente aliquid facere, quam ex nihilo. Non possunt autem ex quolibet semine rem quamlibet generare, nun quam ex tritico pyra, ex milio ficus, ex hominis semine aquilam. Multò minus poterunt ex ni hilo aliquid generare. Hac ratione monstratur Solem non potuisse portionem illam aquae mari detractam in nihilum uertere. Ergo in ea naturae prioris aliquid restat. Quid illud? Aqua certè illa frigida erat &humida. Abscessit frigiditas, humiditas restat, ut placet Platonicis, quae aëri &aquae est communis. Si restat humiditas, restat &materia aliqua humiditati subiecta. Humiditas enim non est forma à corporibus separata.