Latin
1330.1 to 1330.5
Ficino, Opera omnia 1330.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. Nullum mundi membrum odit aliud membrum. Vod si ita est: nulla operis huius membra inimica esse inter se ullo pacto possunt. Non enim ignis aquam, aquae odio fugit: sed suijpsius amore: ne ab aquae frigore extinguatur. Neque Eignem aqua odio ignis extinguit: sed quoniam amplificandi proprij frigoris appetitu tra hitur ad aquam sibi similem ex ignis corpore procreandam. Nam cum omnis appetitio naturalis ad bonum, nullaque ad malum tendat: aquae propositum est, non ignem extinguere, quod est malum: sed aquam sui similem, quod bonum est, generare. Quod si absque ignis interitu expleri posset, ignem utique non consumeret. Eadem de caeteris quae contraria &inimica uidentur, ratio assignatur. For ro agnus lupi uitam, figuramque non odit, sed sui perniciem quae à lupo infertur, exhorrei, neque lupus agni odio, sed amore sui eum lacerat, atque deuorat. Neque homo hominem, sed uitia hominis horret, neque potentioribus, aut acutioribus dotes suas illorum odio, sed nostri beneuolentia inuidemus, metuentes ne illis penitus succumbamus. Quapropter nihil obstat, quin amor in omnibus sit perque omnia penetret. Hunc igitur tantum Deum, quia ubique est, omnium insidet penetralibus, tanquam potentem Dominum, cuius imperium effugere non ualemus, tanquam sapientissimum iudicem, quem cogitationes nostrae latere non possunt, proculdubio metuamus: hunc quia creator est omnium, atque seruator, tanquam patrem uentremur, tanquam tutorem. praesidiumque colamus: hunc, quia artes singulas edocet, tanquam praeceptorem sequamur: quo autore sumus &uiuimus: quo seruatore perpetui permanemus: quo praeside &iudice gubernamur. Quo praeceptore ad be ne beateque uiuendum instruimur, &formamur. Narratur textus Platonis. De antiqua hominum natura. Cap. I. Oratio quarta, IS dictis familiaris noster uerbis finem imposuitur. Eum Christophorus Landinus uir doctrina excellens quem potissimum cognouimus nostris temporibus Orphicum Platonicumque poëtam, sequutus est in hunc modum. obscuram &implicatam Ari. stophanis sententiam explicaturus. Quanquam loannes Caualcantes sua nos diligen tia longis disputationum ambagibus liberauit: Aristophanis tamen sententia uerbis obscurissimis inuoluta enodationem adhuc aliquem lucemque requirit. Est, inquit Aristophanes, amor prae caeteris dijs summopere generi humano beneficus, curator &tutor hominum, atque medicus. Oportet primum qualis hominum quondam fuerit natura: quaeue illius passiones animaduertere. Neque enim qualis nunc est, olim erat, sed longè diuersa. Principia tria hominum erant genera: non solum quae nunc duo, mas &foemina: uerumetiam tertium quoddam aderat ex utrisque compositum: Praeterea integra erat cuiusque hominis species, atque rotunda, dorsum &latera circum habens: manus quaruor, &paria, manibus crura. Vultus item duos item duos tereti ceruice connexos &omnino consimiles.