Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 1330.6
Unproofread scanNot analysed yet
Masculinum genus sole genitum erat: Foemininum terra: Luna promiscuum. Vnde elato erant animo robustoque corpore: quare cum dijs pugnare tentabant, &tabant, &in coelum ascendere. Ideo Iupiter singulos in longum secuit: duosque fecit ex uno, instar eorum quo oua in longum capillo secant: atque iterum si fastu in deos insanire uideantur minatus est eos rursus se simpliciter partiturum. Postquam natura hominum ita diuisa fuit, quisque sui dimidium cu piebat Igitur concurrebant, iactisque circum brachijs sese inuicem complectebantur, redigi in priorem habitum affectantes. Propterea fame &torpore defecissent nisi Deus congressui modum imposuisset.