Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 1332
Unproofread scanNot analysed yet
anima tanquam pater &artifex corporis, ipsum gignit, auget, atque nutrit. Si stare, sedere, loqui, anima corporis men bra sustinet, flectit, &uibrat. Si fabricare, currere, anima manus porrigit, &pro arbitrio torquet. pedes agitat. Si sentire, anima per sensuum instrumenta, quasi fenestras, &foramina exteriora cor pora percipit. Si intelligere, anima per seipsam sine aliquo corporis instrumento ueritatem asse quitur. Omnia igitur quaecunque homo facere dicitur, animus ipse facit, corpus patitur. Quapropter homo solus est animus, corpus autem hominis opus, &instrumentum. Eo maximè, quod animus operationem eius potissimam, intelligentiam scilicet, sine ullo corporis instrumento exercer, cum res per illam corporaliter intelligat. per corpus uerò sola corporalia cognoscantur. Itaque si animus per se agit quicquam, per se certe est, &uiuit. Viuit autem sine corpore quòd sine corpore operatur. Si per se est, esse sibi quiddam proprium conuenit corpori non commune, propterea potest proprium sibi seorsum à corporis mole sortiri hominis cognomentum. Quod sanè nomen quia de uno quoque nostrum per omnem uitam dicitur, quisque enim in omni aetate uocatur homo, ideo aliquid significare uidetur, quod stabile permanet. Corpus iugiter fluitu, crescendo, decre scendo, resolutione continua liquefactione, calore uicissim, &frigore permutatum. Anima semper eadem permanet quod liquido nobis ostendit ueritatis inquisitio, bonique uoluntas semper eadem, &firma memoriae conseruatio. Quis ergo usque adeo demens erit, ut hominis appellationem in no bis firmissimam corpori fluenti semper, &undique permutato potius, quàm animo stabilissimo tribuat? Ex his perspicuum esse potest, cum homines Aristophanes nominauit, more Platonico, animas nostras significauisse. Quod anima est duobus ornata luminibus, &quare in corpus descendit creatio animae