Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 1332-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. cum duobus luminibus. POrro anima statim ex Deo nata naturali quodam instinctu in Deum parentem suum conuer titur, quemadm odum ignis in terra superiorum ui genitus confestim naturae impetu ad supe riora dirigitur, conuersa in eum eius radijs illustratur. Sed primus hic fulgor in animae substan tia per se prius in formi receptus, fit obscurior, atque ad illius tractus capacitatem proprius ipsi &naturalis euadit. Ideoque per eum utpote sibi aequalem, seipsam &quae infra se sunt, id est, corpora omnia anima uidet quidem: Deum uerò &alia superiora non uidet. Sed enim per primam hanc scintillam Deo facta propinquior aliud iterum clarius incipirlumen, quo etiam superna cognoscat. Lumen igitur habet geminum: Naturale alterum, siue ingenitum: Diuinum alterum &infusum: quibus unà coniunctis ceu duabus alis per sublimem peruolare ualeat regionem. Ac si diuino illo semper uteretur, semper diuinis haereret: Terra rationalibus esset animalibus uacua. Caeterum diuina prouidentia decretum est, ut anima suijpsius sit domina, possitque tum utroque simul lumine uri, tum altero. Hinc fit ut natura duce ad proprium sui lumen conuersa praetermisso diuino seipsum uiresque suas quae ad fabricam corporis spectant, animaduertat: cupiatque uires huiusmodi in fabricandis corporibus exequi. Hac ut aiunt. cupiditate grauata, descendit in corpus: ubi generandi, mo uendi &sentiendi uires exercet suaque praesentia terram infimam mundi sedem exornat: quae ideo ratione carere non debuit, ne qua pars mundi esset rationalium uiuentium pręsentia destituta: quemad modum &illius author ad cuius similitudinem mundus factus est, totus est ratio. Cecidit autem animus noster in corpus, cum praetermisso diuino, solo suo usus est lumine: ac se ipso coepit esse conten tus. Solus Deus cui deest nihil, supra quem nihil, seipso contentus permanet, sibi sufficiens. Quapropter Deo se parem fecit tunc animus, cum se solo uoluit esse contentus, quasi non minus, quàm Deus sibi ipse sufficeret.