Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 1335
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. CVm haec ita se habeant, necessarium est pulchritudinem esse aliquid uirtuti, figurae, uocibusque commune. Non enim quodlibet istorum trium pulchrum similiter uocaremus, niss unà his tribus inesset pulchritudinis definitio. Quo fit ut ipsa pulchritudinis ratio corpus esse non possit: quoniam uirtutibus animi quae incorporeae sunt, pulchritudo si esset corporea, mi nimè conueniret At qui tantum abest ut corpus sit pulchritudo, ut non modo quae uirtutibus animi. sed etiam quae corporibus, &uocibus inest. nequeat esse corporea. Quamuis enim corpora quaedam speciosa dicamus, non tamen sunt ex ipsa sui materia speciosa. Siquidem corpus hominis unum atque idem hodie formosum, cras autem casu aliquo foedante deforme: quasi aliud sit esse corpus, aliud esse formosum. Neque etiam sunt ex ipsa quantitate formosa: quandoquidem grandia nonnulla, atque item breuia quaedam formosa uidentur: ac saepe magna deformia, parua formosa: &contra parua turpia, magna gratissima. Nonnunquam etiam accidit, ut similis sit in quibusdam, &paruis corporibus pulchritudo. Si itaque stante saepenumero eadem quantitate casu quodam pulchritudo mutatur, &mutata aliquando quantitatem permanet pulchritudo, ac st milis in magnis paruisque uidetur, certè duo haec pulchritudoque quantitas debent esse omnino diuersa. Quinetiam si corporis cuiusque formositas, in ea ipsa sui corporis crassitudine quodammodo corporea esset, non tamen ut corporalis esset, intuenti placeret. Placet animo personae alicuius species, non prout exteriori iacet materia, sed prout eius imago per uisum ab animo capitur uel CINI