Latin
1335.5 to 1335.7
Ficino, Opera omnia 1335.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Amare au tem ea dicimus, quae propter nosmetipsos desideramus, quae autem propter aliud quiddam cupimus, minimé. Meritò igitur nomen ad scientias, figuras. &uoces duntaxat uolumus pertinere, atque idcirco gratia illa solum, quae in tribus his reperitur, animi uirtute, figura, uoce: quia maximè animum prouocat, ἀπὸ τοῦ καλεῖν quod uoco significat, πρόκληειν, id est prouocatio nominatur, κὰ λος uerò gręcè pulchritudinem latinè significat. Gratus quidem nobis est mos uerus &optimus animi grata corporis speciosi figura, grata uocum concinnitas, cumque tria haec animus, utpote sibi cognata, &quodammodo incorporea pluris admodum quàm tria reliqua faciat, consentaneum est, ut auiditis asciscat, ardentius complectatur, uehementius admiretur, atque haec ipsa, seu uirturis, seu figurae, siue uocum gratia, quae animum per rationem, uel uisum, uel auditum ad se uocat, &rapit, pul chritudo rectissimè dicitur. Atque haec tres illę gratiae sunt, de quibus sic Orpheus: ἀλλαίητι, θ. έλεια καὶ ὑρροσύνη πολύοηβι. . Splendor, uirilitas, laetitiaque uberrima. Splendorem quidem uocat gratiam il lam &pulchritudinem animi, quae in ueritatis, &uirtutis claritate consistit. Viriditatem uerò, figu rae, colorisque suauitatem. haec enim summopere in iuuentutis uiriditate florescit: Laetitiam denique sincerum illud &salubre, &perpetuum, quod in musica sentimus, oblectamentum, Pulchritudo est aliquid incorporeum.