Latin
1335.1 to 1335.4
Ficino, Opera omnia 1335.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caliginoso aeri, uaporibusque ex aere &aqua mixtis omnino assignatur: quia inter aures &linguam, quasi aerem &aquam, positus, uapores eos apprehendit facilè, &diligit maxime, qui ex aeris &aquae mixtione proueniunt. quales sunt herbarum, florum, pomorum odores, naribus suauissimi. Quis dubitet gustum aquę liquori bus comparare: qui olfactui tanquam aeri crassiori succedit, &iugi saliuae liquore perfusus, potu uehementissimè delectatur, humidisque saporibus? Quis item ambigat terrae tactum ascribere: cum per omnes terreni corporis partes fiat: in neruis qui terreni maximè sunt, expleatur: facillimè tangat quae soliditatem habent &pondus, quod terra corporibus tribuit? Hinc etiam accidit ut tactus, gustus, olfactus, solum proximè ipsis apposita sentiant, &patiantur admodum sentiendo: licet olfactus remotiora, quàm gustus &tactus apprehendere uideatur. Auditus autem remotiora cognoscit, neque ita offenditur. Quo etiam longius prospicit uisus, &momento facit, quod aures tempore, prius enim corruscatio cernitur, quam tonitrus audiatur. Ratio remotissima capit, neque enim, quae in mundo sunt solum, &quae praesenti, ut sensus: sed etiam quae supra coelum, &quae fuerunt, aut futura sunt, percipi. Ex his patere euique potest, sex illarum animae uirium, tres ad corpus &materiam potius. Tactum scilicet &Gustum, &Odoratum: tres autem alias, rationem uidelicet &uisum &auditum ad spiritum pertinere. Ideo tres illae ad corpus potius declinantes, corpori magis quàm animo congruunt, &ea quae ab illis percipiuntur, cum corpus sibi congruum moueant, uix ad animam usque perueniunt, minimeque illi tanquam minimè similia placent. Tres uerò superiores à materia remotissimae, animae multò magis conueniunt: resque eas capiunt, quę corpus quidem parum admodum, animum uerò uehementissimè moueant Quippe odores, Sapores, Calor, atque similia, corpori aut nocent plurimum, aut prosunt, paulum, quod ad animi aut admirationem, aut iudicium conferunt, ac modicè ab illo desiderantur. Ratio incorporeae ueritatis, colores, figuraeque &uoces, corpus aut nihil, aut uix &minimum mouent: Animi uerò aciem ad indagandum potissimum acuunt, atque eius ad se desiderium rapiunt. Animi cibus est ueritas. Ad eam inueniendam oculi, ad discendam aures magnopere conferunt. Igitur quae ad rationem, uisum, auditum pertinent, gratia suijpsius affectat, quasi proprium alimentum. Quae uerò sensus tres alios mouent, corpori uel nutriendo, uel fouendo, uel generando magis necessaria sunt. Ea itaque animus, non sui, sed alterius, id est, corporis causa quaerit.