Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 1336
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. Pulchritudo est splendor diuini uultus. luina potestus omnia supereminens statim à se natis angelis, atque animis suum illum ralium in quo foecunda uis inest omnium creandorum, tanquam filijs clementer infundit. Hic in eis utpotè sibi propinquioribus totius mundi dispositionem, &ordinem multò pingit exactius, quàm in mundi materia. Quamobrem haec mundi pictura, quàm cernimus uniuersa, in angelis &animis lucet expressior. In illis enim sphaerae cuiusque figura, Solis, Lunae, &syderum reliquorum elementorum quoque, lapidum, arborum, animalium singulorum. Picturae huiusmodi in angelis exemplaria &ideae in animis rationes, ¬iones: in orbis materia, formae atque imagines à Piatonicis nominantur: clarae quidem in orbe: clariores in animo, in angeli mente clarissimae. Vnus igitur Dei uultus tribus deinceps per ordinem positis lucet in speculis. Angelo, Animo Corpore mundi: In illo tanquam propinquiore clarissimè in hoc remotiore obscurius: in hoc remotissimo, si ad caetera compares obscurissimè. Proinde fancta mens, angeli nullo impedita cor poris ministerio in seipsam reflectitur, ubi Dei uultum illum sinu suo insculptum introspicit: inspectum illico admiratur: auidissimè illi semper inhaeret. Vultus illius diuini gratiam, pulchritudi, nem dicimus. Auiditatem angeli. Dei uultui penitus inhaerentem, uocamus amorem. O utinam nobis idem contingeres. Sed enim animus noster ea conditione genitus, ut terreno corpore circumdetur ad officium generandi declinat. Qua inclinatione grauatus thesaurum penetralibus suis absconditum negligit. Deinde terreno corpore inuolutus diutissimè seruit corporis usui: ad hoc opus sensum quidem semper. rationem quoque diutius quàm decet, accommodat. Hinc efficitur diuini uultus illius candorem in se perpetuo enitentem, non prius animaduertat, quàm adulto iam corpore, &ritione expergefacta Dei uultum in Dei machina refulgentem, &oculis manifestum cogitatione consideret. Qua quidem consideratione prouehitur ad eum, qui intus emicat, intuendum. Quoniam uero parentis uultus gratus est filijs, necesse est animis Dei patris uultum esse gratissimum. Vultus huius, ut idem saepius repetam, nitor, &gratia, siue in angelo, siue in ani mo, siue mundi materia, pulchritudo uniuersalis est appellanda: impetusque ad illam uniuersalis di cendus estamor. Vtique incorpoream esse hanc pulchritudinem non ambigimus. In angelo enim &in animo eam corpus, aliquod non esse nemini dubium. Incorporibus etiam esse incorporalem &suprà monstrauimus, &ad praesens ex eo potissimum intelligimus, quod oculus nil aliud, nisi solis aspicit lumen.