Latin
1336.5 to 1336.6
Ficino, Opera omnia 1336.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem nos ratione admonet ne formam suspicemur esse colorum suauitatem. Plerunque enim color in seniore clarior: in iuniore gratia maior. Et in aequalibus fit nonnunquam, ut qui colore superat alterum, gratia tamen ab illo &pulchritudine superetur. Neque tamen audeat quispiam mixtionem quandam ex figura coloribusque, pulchritudinem affirmare. Sic enim neque scientię, neque uoces, quae colore &figura carent, neque colores &lumina, quae certam nullam figuram habent, amore digna iudicarentur. Praeterea cuiusque cupiditas, eo habito. quod uolebat, expletur. Nempe fames &sitis, cibo potuque sedantur: amor nullo impletur aspectu corporis uel amplexu. Nullam igitur naturam corporis ardet: pulchritu. dinem certè sectatur. Quo fit ut ea corporeum aliquid esse non possit. Ex omnibus his colligitur, eos qui amore accensi pulchritudinem sentiunt, si modo uelint liquore, hoc hausto ardentissimam si tim extinguere. alibi quàm in materiae fluuio, aut quantitatis, aut figurae, aut colorum quorum libet riuulis, dulcissimum pulchritudinis huius humorem, quo sitis eorum accenditur: quaerere oportere. Quo uos tandem miseri uertetis amantes? Quis uestri cordis flammas extinguet acerrimas? quis tantum sedabit incendium? Hoc opus, hic labor. Dicam protinus. Sed attendite.